Sigebryht (rex Orientalium Anglorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sigeberht aut Sigebryht, etiam Sanctus Sigebert nuncupatus (obiit circa 636), fuit rex Orientalium Anglorum (inter eos solus eius nominis, sed illo tempore et tres reges erant istius nominis inter Orientales Saxones) ab anno circa 629 usque ad circa 634. Primus fuit inter reges Anglorum baptismum disciplinamque Christianam, ante quam regni potestatem obtinuisse, recipere: rex primus Anglicus etiam erat qui se magistratu abdicavit ut conversationem monasticam intraret. Exemplo factoque praeclarus erat inter conditores fidei Christianae in regno.

Familia, exsilium, conversio atque educatio[recensere | fontem recensere]

Fons scientiae Sigeberhti est Historia ecclesiastica gentis Anglorum Bedae Venerabilis (Lib. 2, c. 15; Lib. 3, c. 18–19), anno 731 edita, narratio probabiliter ad Bedam tradita de monumentis regum Estanglorum. Filius praeclari regis fuisse inquit Raedwaldi, qui Anglos Orientales ab 599 usque ad 624 regebat, sed etiam rex maior omnium provinciarum Anglorum australum fuerat postquam Nordanhymbros ad Proelium apud Idlem Flumen anno 616 vicit. Gulielmus Malmesburiensis autem Sigeberht privignum Raedwaldi designat. Nomen 'Sigeberht' dispar nominibus Wuffingarum, regia Estangliae domus, par autem regia Orientalium Saxonum domu, provinciae finitimae, Raedwald uxorem de ea natione duxisse indicat, quae mulier mater fuit Sigeberhti in nuptiis primis. Heres primus Raedwaldi Raegenhere, iuvenis aetatis militaris anno 616, proelio eodem interfectus est: alter Eorpwald, qui patri ad regnum breviter succedit, viro gentili nomine Ricbercto interfectus est circa annum 627.

Nec conversio atque baptismum Raedwaldi ad fidem Christi ante 616 in Cantiae, neque templum regium in quo altarem Christianem a Raedwaldo conditum ambo nihil valentes, Eorpwald tempori initii regni sui circa 624 gentilis aut paganus erat. Matre autem, conversione sponsae suae Raedwaldi reiiecta, paganis moribus pertinace, Sigeberhtus minimum hortaminem fidei, dum in Estanglia manebat, nimirum recepit. Diuturnus exsulatus est in Gallia per vitam fratris Eorpwaldi, "dum inimicitias Redvaldi fugiens" ait Beda (iii.18), Raedwaldo forsitan successionem Eorpwaldi protegente ne Sigeberhtus (filius de stirpe suo neutiquam ortus) ius suum postularet. In Gallia ad fidem Christi convertus baptizatusque est, se virum doctissimum ac piissimum constituens. Scholas ad studium scribendi legendique ibi magnopere mirabatur.

Principium regni[recensere | fontem recensere]

Post martyrium fratri sui Eorpwaldi anni tres, in quos regia Estanglorum domus fidem Christi abiuravit, a Gallia Sigeberhtus ad summam rerum administrationem provinciae Estangliae revocatus est. Inferimus tunc regnum per bellum capitum esse, quia virtus Sigeberhti duci militari, aliquanto post repetita fuit. Pars terrae regni Egrico, cognato suo, simul regebatur. Fortasse Ecgricus erat filius etiam Redwaldi: nonnullis autem scholaribus Ecgric agnitus est Aethelrico, qui filius Ennii fratris Raedwaldi in propaginibus regii Orientalium Anglorum (Conlectio Angliana) nominatus est. Quisque fuerit Ecgric, potestas Sigeberhti aequalis aut maior eius erat dum regebat, instinctus patrocinii sui ab oriente ad occidentem apparens.

Regia Sigeberhti sors scilicet conversione fidei Christi decreta est, dum Edwine Northumbriae rege maiore regente cum Eadbaldo Cantiae coniuncto, qui ambo reges Christiani societatem habebant cum regibus Franciae Merovingiis. Post mortem Clothari II anno 628 ac successionem Dagobercti, emersus Sigeberhti conversionem Anglorum roboravit modo potestati Edwini commodo. Adhuc si fidens non fuisset, Ecgricus Sigeberhto ad fidem Christi probabiliter exhortatur. Edwin adiuvavit nuptias Hereswithae (nepotis fratris aut sororis sui), cum Aethilrico (filio fratris Raedwaldi). Hereswitha sororque Hilda ambo a Sancto Paulino Eboraci baptizatae cum Edwino anno 626 sunt. Haec pactio nuptialis igitur presumptionem tenet Aethelricum fidei Christi habuisse, pariter ac illum regem Orientalium Anglorum futurum, societatemque regnorum eorum nimium culturum fuisse.

Conditus Episcopatus Orientalium Anglorum[recensere | fontem recensere]

Apostolus Orientalium Anglorum Sanctus Felix ad Cantuarabyrig (chorepiscopus Burgundia ordinatus) veniens, quaerens ubi doctrinam propagaret, a Sancto Honorio archiepiscopo in Estangliam ad Sigeberhtum missus est, narrat Beda. Gulielmi Malmesburiensis historiam recentioram habet, Felicem simul cum Sigeberhto in regnum advenisse. Utercunque praeferes (lector), dat annum incipii regni Sigeberhti circa 629630, quia Felix episcopus septemdecim annis, successor eius Thomas quinque annis, et successor Thomae Berhtgislus Bonifatius septemdecim annis officium tenebant. Berhtgisl obiit circa 669. Sedes episcopatus condita est a Sigeberhto apud Dommoc, locum nunc ignotum, qui Dunwich aut Walton apud Felixstowe in comitatu Suffolcia foret, ambo vici in litore orientalis Suffolciae subsistentes. Si vero in Waltone (ut postulabant monachi Durobrevis, vulgo Rochester, civitatis, possessores huius loci Waltoni) domus episcopalis erat, fortasse intra terminos castelli quondam a Romanis ibi constructi stetit, quem in saeculis recentioribus in mare de promontoriis lapsisse testabantur antiquarii.

Conditus scholae Orientalium Anglorum[recensere | fontem recensere]

Scholam autem Sigeberhtus in regno suo instituit, in qua pueri litteris erudirentur, scholas quae in Gallia bene dispositas Vidit imitari cupiens. Felix (quem de Cantia Sigeberhtus acceperat) eum iuvavit, pedagogos magistrosque iuxta morem Cantuariorum praebens. Paulinus, quondam episcopus Eboraci, ex anno 633 (post mortem Edwini) usque ad obitum proprium anno 644 episcopus Dorubrevis civitatis Cantiae erat. Paulinus etiam inter Anglos Orientales doctrinam ante 616 propagavisse, monent Vita Sancti Gregorii Whitbeii, atque Beda in Historia Ecclesiastica in descriptione exsilii Edwini. Dorubrevis propinquitatem in navigatione oceani inter regnos illos respiciens, deinde Felix, Paulinus atque Honorius coniuncte scholae probabiliter conditum adiuvasse inferimus.

Incipit Evangelium Hibernensis sancti Fursei[recensere | fontem recensere]

Felix, a Sancto Honorio Archiepiscopo Cantuariensis mandatus, semper more ecclesiae Romanae adhaesivit, instinctus attamen in doctrinam suam Sanctae Columbanae Hibernii in Burgundiae fortasse pertinuisset. Paulo tempore ante adventum Sancti Aidani in Northumbriae ab Iona, circa 633, venit eremus quidam regalis Sanctus Furseius de Hiberniae vico Athlonis nuncupata, cum fratribus propriis, fratellis,? antistitibusque rationi fidei Christi Estangliae praedicandi. Locum monasterii concessit illo Sigeberhtus intra terminos castelli antiqui Cnobheresburgo ('civitas Cnobheri') nomine, Garianonum autem Ptolemaei geographi (id est, super flumen Garienum aut Yare, Burgh Castle modo vulgo, impendens). Erat monasterium silvarum et maris vicinitate amoenum, inquit Beda. Felix simul et Furseius multos Christi fidentes feliciter conligerunt et ecclesias in regno Sigeberhti instituerunt. Narrat Beda Honorius Felixque labores Aidani mirati esse, etenim illi Fursei, etiam conversationis asceticae Hiberniae, eis placiti fuisse non dubitemus.

Monasterium Sigeberhti et abdicatio sua[recensere | fontem recensere]

Haud multo postea Sigeberhtus, qui monasterium sibi construxerat, se regia potestate abdicavit pro bono Ecgrici, atque se in claustro vitae religiosae detraxit. Beda, fons narrationis, nomen loci praeterit, autem et Beodricesworth, vicum postea Bury St Edmunds vulgo nuncupatum, fuisse creditur.

Si veritatem habent, situs probabilis intra terminos abbatiae medii aevi et scilicet semen eius erat. Nomen ipse Beodricesworth Anglice 'septa Beodrici' significat, fortasse eidem termini abbatiae.

Nam situs civitatis in partibus alterioribus fluminis Lark, in Paludem Magnam versus occasum defluens per viculis Icklingham, Culford, West Stow, aliisque similibus, illo tempore et antea dense occupatis. Vallis fluminis via erat simul usque ad insula paludis Elii, ubi ecclesiam a Sancto Augustino semet consecratam apud Cratendune subsistere dicitur in Libro Eliense. Posteri credunt etiam Felix ecclesiam aut monasterium Sohamae paludis insulae dedicasse.

Illa dua comitatus Suffolciae Occidentalis atque Orientalis, separata usque ad annum 1974, monent distinctionem eae partis in quae flumina (Lark, Linnet, Ouse Minor) versus occasum (et paludem) et converse eae in quae versus ad orientem et mare (Blyth, Deben, Alde, Orwell, et caetera) congruunt aut effluent. Distinctio antiquior est quam entem comitatui. Sicut et Rendlesham vicus regius Wuffingarum in orientem erat, atque Gipovico simul ibi mercatum, in occidentem Suffolciae Beodricesworth caput, licet Thetford (Norfolciae) aliquando maior apparuerit.

Impetus Merciorum et martyrium Sigeberhti[recensere | fontem recensere]

Anno 636, exercitūs Merciorum rege Penda Estangliam duce invaserunt. Narratio Bedae (iii.18):

Angli Orientales . . . dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogaverunt Sigeberctum ad confirmandum militem secum venire in proelium. Illo nolente ac contradicente, invitum monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. Sed ipse professionis suae non immemor, dum opimo esset vallatus exercitu, nonnisi virgam tantum habere in manu voluit; occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum insistentibus paganis caesus sive dispersus exercitus.

Penda rex Merciorum numquam fidem Christi accepit, contra omnes potestates Christianas belligerens usque ad mortem suam, anno 654. Fides attamen quam Sigeberht in regno suo tam magnopere instituere laboravit; floruit etiam sub regno successoris suae Annae, filius Ennii. Dies festa Sigeberhti celebrabatur sexto decimo die Ianuarii aut varie vicensimo septimo Septembris.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]