Raedwald (rex Orientalium Anglorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Raedwaldus, filius Tytilae, ab anno 599 usque ad mortem, circa 624, regnum Anglorum Orientalium regebat. Potentissimus, Bretwalda scilicet, inter reges provinciarum ad australem fluminis Humbrae patentium post 616 se praebebat, post proelium regem sibi consonum Eboraci inaugurans. Primus inter reges Anglorum Orientalium fidem sacramentaque Christiana agnoscere (qua Cantuariae recepit) evasit, Saxonis Orientalibus Cantiisque apostatantibus necnon et aram Christianam regalem in regno suo conservabat, ecclesiam Cantuaria Augustini coeptam quamdiu perpetuans. Illius autem a plurimis sepulcrum esse creditur clarissima regis ignoti in navicula humatio in Sutton Hoo anno 1939 effossa.

Ratio temporum regni[recensere | fontem recensere]

Fons principalis scientiae Raedwaldi est Bedae Historia Ecclesiastica, ubi regnum inter adventum Sancti Augustini Cantuariensis (597) et nuptias conversionemque Edvini Nordanhumbriae (625–626) positum est. In annalibus medii aevi Simeoni Dunelmensis, etiam a Rogero Wendover transcriptis, obitus Raedwaldi bis relatus sub anno 599 et s.a. 624, notatione primo errorem duplicatum cuiusdam scribae apparente, annus posterior recte accipitur: prior forsitan recte locus mortis Tytilae et successionis Raedwaldi fuisset, quem per emendationem aliquis creditur.

Circumiecta regni[recensere | fontem recensere]

Regna alia quae Estangliam circumdabant tempore adolescentiae Raedwaldi roborabantur et firmabantur. Aethelberht I Cantiae (regebat c. 560616) in nuptias Berctam duxit, mulierem Christianam atque filiam Regis Charibercti Parisii. Ceawlin, Rex Occidentalium Saxonum, potentissimus inter reges ad australem fluminis Humbrae, impetus Aethelberhti repulit usque ad anno 584, cum post proelium in Oxoniae vicino potestas sua decrescit, Aethelberht tamen ad imperium suum perueniens. Rex Creoda (historia deficiente) Merciorum obscurus, sed et stirpe Iceli et posteritate propria attamen inclutus, auctoritatem domus suae confirmabat.

Regnorum Nordanhymbrorum Deirae scilicet urbe Eboraci capite, in septentrione autem et Berniciae regnale potestate Bebbanburgo (uulgo Bamburgh nuncupata) locata, domus regales inimicae habebant. Aelle Rex Deirae regebat ante annum 588, dum (moriens) infantes (Acham filiam, filium Edwinum et alios) rebus alienis reliquit. Domus autem Berniciae, gente ista regum Occidentalium Saxonum consanguinea, auctoritatem explicans, Edwinus heres Deirae adolescentiam suam in aula Cadfani Regis Gwyneddi exsulem agebat, cum Cadwallone filio regis sicut frater pubescens. Interea Aethelfrith Rex Berniciae, circa annum 604 Deiram subiugens, duo regna quasi unum regebat.

Domus Raedwaldi[recensere | fontem recensere]

Raedwaldum ex stirpe Wuffae, fundatoris domus Wuffingarum oriundum stipulat Beda. Anno circa 560580 nascitur, frater maior Ennii. Uxorem in nuptiis duxit circa annis 590 ad 599, graviorae paganam mulierem praeceptae, ignoto nomine. Mater autem filii nomine Sigeberhti erat, fortasse nuptiis primis orti, et cum Raedwaldo filios duos, Raegenhere scilicet et Eorpwald, genuit.

Nomen Sigeberht dispar nominibus Wuffingarum, sed par illis domus regalis Orientalium Saxonum, uxor Raedwaldi nuptiis primis cum quodem ex illis conjugata fuisse conjectatur. Sledda rex Orientalium Saxonum (regebat 587600) duxit in matrimoniam Riculam, sororem Aethelberhti Cantiae. Post obitum Sleddae, Aethelberhtus successionem Saeberhti, filii sororis, inter Orientalium Saxonum adiuvavit, et postea brevi tempore Aethelberhtus et Saeberhtus fidem Christi acceperunt. Sigeberht attamen privignus Raedwaldi (secundum Gulielmum Malmesburiensem), primo paganus, a Raedwaldo in Gallia exsulatus, inquit Beda, et postea fide ac doctrina Christi imbutus est.

Regni Raedwaldi pars prior[recensere | fontem recensere]

Si verum earum rerum habemus, Raedwald per matrimoniam in finibus rerum Aethelberhti atque Saeberhti intime, sed auctoritate sua libere ingressus est. Res autem maior prioris temporis regni sui adventus sancti Augustini ad Cantiam, qui a Gregorio magno Roma mandatus, ad fidem Christi deduxit Aethelberhtum et Saeberhtum, et episcopatus Cantiae atque inter Orientales Saxones instituit.

Raedwald etiam inbutus est sacramentis fidei Christi Cantiae, Aethelberhto adiuvante, qui ad baptismum sponsor probabiliter fuerit. Annus initiationis suae incertus est: dedicatio ecclesiae cuiusdam apud Cratendunem in Elii, insula paludosa, Augustino semet (in Libro Eliense) fieri dicitur, ille (qui obiit ca. 605) in provincia praesente, Raedwald fortasse prior convertabatur. Certum est, haec conversio (quaeque temporis) Raedwaldum sub aegis Aethelberhti se posuisse monet. Etiam vivente Aethelberhto, ait Beda (ii.v), Raedwald eidem suae genti ducatum praebebat Orientalium Anglorum.

Conversio fidei autem Raedwaldi nec placuit aliis familiae suae: "nam rediens domum ab uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus est, atque a sinceritate fidei depravatus . . . in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad victimas daemoniorum" (Beda ii.15), sed et altare illum christianum noscimus permansisse, quia longo tempore postea monita est Ealdwulfo, nepote Ennii fratris Raedwaldi.

Exsilium Edwini[recensere | fontem recensere]

Aethelfrith, constructor regni Northumbriae, in matrimoniam duxerat Acham, filiam Aelle Deirae. Fratrem suum Edwinum attamen persecutus est, quaerens vitam eiam interimere, ne regnum totum Northumbriae domus Eadwinae lacessat. Gwynneddo relicto, Edwinus in regno Merciae hospitium aulae regi Ceorli recepit, filiam eam in matrimoniam ducens ac duos filios procreaturus. Hereric, filius fratris (aut sororis) ignoti Edwini, exsilium in regno Brittonum Elmeti nomine agebat, sed et ibi perfidiose interemptus est. Edwinus dolens profugus per regna varia clam errabat, donec ad postremum tutelam Raedwaldi Estangliae quaesiuit.

Raedwald, "libenter eum excipiens promisit se quae petebatur esse facturum. At postquam Aethelfrith in hac eum prouincia apparuisse et apud regem illus familiariter cum sociis habitare cognouit, misit nuntios qui Redualdi pecuniam multam pro nece eius offerrent; neque aliquid profecit. Misit secundo, misit tertio, et copiosiora argentii dona offerens et bellum insuper illi, si contemneretur, indicens. Qui uel minus fractus uel corruptus muneribus cessit deprecanti, et siue occidere se Eduinum seu legatariis tradere promisit" (Beda ii.12).

Deliberatio belli[recensere | fontem recensere]

Edwinus opportunitatem fugendi habebat, sed noluit. In media re quisquam vir omnino ei ignotus Raedwaldi particeps deliberationum advenit. Nomen praeterit Beda (qui narrationem longe dedit) sed et in historia Vitae Sancti Gregorii Whitbiae scripta idem Paulinus vocatur, membrum ecclesiae Cantuariae dum (ut videtur) praedicans et consilians in aula Raedwaldi. Spem Edwino tutelae regalae mansurae porrexit, insuper et aliquando semet Edwinum ad potestatem regalem maiorem ullo ante eum inter Anglos perventurum postulans, si doctrinam suam animadvertat.

Inanes illae fuerint scilicet conditiones, nisi Raedwaldus bellum contemplaretur, nec potestatem futuram Northumbriae praevideret an intenderet. Uxor adiuvat, narrat Beda, nam “postquam enim cogitationem suam reginae in secreto revelavit” (id est, intentionem Edwinum inimicis tradendi), "revocauit eum illa ab intentione, ammonens quia nulla ratione conveniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate positum auro vendere, immo fidem suam, quae omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecunia perdere" (ii.12). Paulinus etiam confirmationem Edwini habebat se si supersit et potestatem aquisiturus doctrinam auscultandi. Legatis Aethelfrithi remissis, Raedwald bellum decrevit.

Proelium apud Idlem Flumen (anno 616)[recensere | fontem recensere]

Exercitu magno cito coacto, Raedwald agmen in septentrionem duxit, ubi Aethelfrido opposuit prius quam ille copias in ordines potuit revocare. Auctoritas autem Raedwaldi eo tempore in provincia Lindessi videtur, in eo quod Aethelfrithum obviam irruit vix trans flumen Trent (occidentalem eius provinciae limitem), in ripam orientalem amnis Idle, in loco inter vicus Gainsborough atque Bawtry. Aethelfrith rex a Raedwaldo interfectus est, necnon et Raegenhere filius Raedwaldi in eodem proelio trucidatus. Edwin subinde Aethelfritho regi Northumbriae successit.

Narratio proelii Henrici Archidiaconi Huntingdonensis, in historia sua circa 1100 scripta, auctoritate incerto, indicat exercitum Raedwaldi tribus in partibus struxisse, legionis Romanae modo, Raedwaldus, Raegenhere (ei filius), et Edwinus imperantes. Aethelfrithus, militum usus peritus, formationi inordinate coepit. Ille Raegenherem videns, Anglos Orientales perrupit ad eum "quasi praeda inventa" (forsitan eum pro Edwinum credens) et interfecit. Raedwald tunc iracundior caede magna Nordanhymbrorum Athelfrithum occidit.

Imperium Raedwaldi[recensere | fontem recensere]

Tempore illi proelii aut paulum postea, obiit Aethelberhtus Cantiae et a filio suo Eadobaldo, nundum in fidem Christi converso, successus est ad potestatem regalem Cantiae solae. Saeberhto Orientalium Saxonum etiam nuper obito tres filii (successores), conjuncte ibi regebant, sed et in pagani errore permanserunt, episcopum Mellitum expellens. Episcopi autem Cantiae, solo Laurentio archiepiscopo excepto, ad Galliam pro incolumitate digressi sunt, donec Eadobaldus fide Christi sit amplexus. Eo tempore igitur illud Redwaldi altare solum Christi erat Angliae: sed longe ante obitum eium, ecclesia Cantiae plene erat restituta.

Auctoritas Raedwaldi universalis, satis ut Beda eum successorem imperii Ceawlini Aethelberhtique agnovisse, euasit: etenim Regem Anglorum eum in capitulo ii.12 nuncupat, titulus qui potestatem super Anglos omnes magnopere significat. Debito fidei Edwini, Raedwald primus regum Anglorum australium potentiam rectam exercuit super Nordanhymbros. Super Cantiam auctoritas stipulatur, nam Beda illam potestatem non sub Edwino permansisse scripsit. Sicut et in conditionibus ante proelium porrectis, Edwinus imperium post obitum Raedwaldi obtinuit, et christicolus fieri promissum seruans autem sororem Eadobaldo Cantiae in matrimoniam duxit.

Gippevicum[recensere | fontem recensere]

Scientia monumentorum antiquitatis exfossando elucidata monet originem crepidinis Gippevici et amplitudinem maiori momenti per regnum Redwaldi crevisse, quasi venta mercaturae maritimae loci fluviatili ad receptum mercimoniorum importaticiae (quae fictilibus alienis adeo monstrantur) ex partibus Rhenis Fluminis Galliae Merovingianae conueniens et seruiens, pro bono regni. Sub cura regnale sine dubio fefellit accretionem, et nihil obstans nec usque ad centum annos postea sicut urbs prima regni Estangliae, origines probabiliter potestatis individualis Raedwaldi pertinent aut afferunt in spatio dominatus suae, dum rationes Francorum regibus summae in rebus communis forsitan agitabantur an prosperam fortunam nationis commercio promoveret.

Uno sepulchro excepto, enses, hastas, situla, pocula vitrea, fibulasque continente, bona cuiusdam hospitis a Germania Gipovico obitus (ut videatur), alia sepulchra exfossata coematerii nec ornata nec copiosa invenimus, et absens proprietas notabilis bonorum apud coemeterium Handfordi per mille passuum distantem ab isto Gipouico, in qua fibulae "grandiosae capitis—quadratae" continentur.

Sutton Hoo[recensere | fontem recensere]

Humatione naviculae ad Sutton Hoo anno 1939 exfossata, circa decem milia passuum a Gipovico distans in ripa orientale fluminis Deben, sicut sepulchrum Redowaldi saepe agitatur, ac difficile aut impossibile? probatu est. Magnificentia nihilominus ritus funeralis atque bonorum, necessitudines ex domis distantibus clarissimisque coniunctae quae in thesauro exemplificatae sunt, et bona clarissime auctoritatem priuatam et publicam viri singularis ibi humati manifestantes, quemdam egregie praeclarissimum vehementer fuisse indicant.

Evidentia numismatica illum tempore Raedwaldi vixisse significat. Ornamenta gemmosa auri atque carbunculorum garamanticorum? aurifice pare aut superiore cuiusquam Europae fabricata sunt patrone iubente qui imaginem potestatis imperialis monstrare cupivit atque potuit. Argentum a terris Mediterraneis importum, congeries sine pare huius temporis effulget, in quam duae cochleares nominibus Sauli Paulique (apostolos significans) incisae, quae ut dona in baptismo recepta explanata possunt, nec contra historiam conversionis Raedwaldi certant.

Ritus iste naviculae humationis, et similitudo tegumenta corporis (galeae clipeique) ad illa Svedicae orientalis aerae Vendel vocatur, cognationes aut affinitates regum Anglorum Orientalium cum eis provinciae Svedicae, sicut et in poemate Beowulf narrantur. Certe novimus Rex Aethelwaldus, filius fratis Raedwaldi, vicum regium ad Rendlesham, propius Suttonem, anno c. 660 habuisse.

Interpretatio regni et auctoritatis Raedwaldi de continentia huius humationis non certo fieri potest quia incertum est num eius sepulchrum sit. Congeries nihilominus sine dubito monstrat potestatem, divitias, et imaginem viri et patronis praeclarioris Orientalium Anglorum tempore sibimet Raedwaldi, nulla aliqua Angliae comparanda.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Beda. 1969. Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, ediderunt B. Colgrave et R. A. B. Mynors. Oxoniae.
  • Bruce-Mitford, R. L. S. 1974. Aspects of Anglo-Saxon Archæology: Sutton Hoo and other discoveries. Londinii.
  • Bruce-Mitford, R. L. S. 2000. The Sutton Hoo Ship-Burial. Volumen 1. Londinii.
  • Campbell, J. 2000. "The Impact of the Sutton Hoo Discovery." In The Anglo-Saxon State. Londinii: Hambledon & London. ISBN 1-85285-176-7.
  • Dumville, D. 1976. "The Anglian Collection of royal genealogies and regnal lists." Anglo-Saxon England 5:23–50.
  • Higham, N. J. 1999. "Rædwald." In The Blackwell Encyclopedia of Anglo-Saxon England, ed. M. Lapidge et alii. Londinii: Blackwell. ISBN 0-631-22492-0.
  • Kirby, D. P. 1991. The Earliest English Kings. Londinii.
  • Newton, S. 1993. The origins of Beowulf and the Pre-Viking Kingdom of East Anglia. Cantabrigiae.
  • Newton, S. 2003. The Reckoning of King Rædwald. Brihtlingaes-ea.
  • Plunkett, S. 2005. Suffolk in Anglo-Saxon Times. Tempus, Stroud.
  • Stenton, F. M. 1959. "The East Anglian Kings in the Seventh Century." In The Anglo-Saxons: Studies Presented to Bruce Dickens, ed. P. Clemoes. Londinii.
  • Yorke, B. 1990. Kings and Kingdoms of Early Anglo-Saxon England. Londinii.