Sabaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Savaria
Savariae insigne
Terra Hungaria
Comitatus C. Castriferrei
Area 97,52 km²
Numerus incolarum 79 513 incolae (2009)
Situs interretialis Savariae
Principale Savariae forum

Savaria[1] vel Sabaria (Hungarice: Szombathely; Theodisce: Steinamanger; Slovene: Sombotel; Croatice: Sambatel) est oppidum Hungariae occidentalis, caput Comitatus Castriferrei, antiquitate caput Pannoniae Superioris.

Situs[recensere | fontem recensere]

Situs est Savaria ad radices Alpium in planitie Sibaris prope fluvium Perint, Alpibus Inferioribus.

Origo nominum[recensere | fontem recensere]

Cum Pannonia pars Imperii Romani esset, Sibaris trans eam fluxit, a Romanis "Sabariam" appellata est; hodiernum antiqui oppidi nomen est Savaria. Post finem Imperii Romani, adveniae Germanici locum Steinamanger nominaverunt. Occupatione Patriae Hungarorum ob fora nomen Szombathely ('Locus Diei Saturni [ad litteram: Sabbati]') datum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistorico Aevo[recensere | fontem recensere]

Praehistorico Aevo, Celtae terram Pannoniam incoluerunt circiter sub saeculo 4 a.C.n, et in loco confirmabantur cultura communeque atque postea ab illis conlocati Romani Pannoniae ibi positam culturam mutuum sumpserint.

Antiquitate[recensere | fontem recensere]

Usque ad coloniam conditam[recensere | fontem recensere]

Quamquam locum Savariae incolae Celtae habitavere, coloniam non condiderunt. Ministerium loci admodum augebatur sub expansione Urbis quoniam adhuc ante coloniam Savariae conditam erat locus variandus equorum essedorumque, partim, iuxta Viam Sucinariam sita est. Propterea confiebat castrum militare, copiae administrationis pedibus et equitibus, ac duo legiones. Claudio imperatore regnante circiter 43 p.C.n., locus 'coloniam' dignitatem, nomen Coloniam Claudiam Savariensum aut Savariam collocatum missarum militiarum accepit. Postea ad milites mercatores, et sui servi et suae familiae se applicaverunt, itaque Pannoniae ordo provinciae mutata est.

Post coloniam conditam[recensere | fontem recensere]

Savaria facta notus commercii et centrum administrationis civilis, cultus imperatoris, immo etiam statio portorii in margine oppidi occidentalis fungebatur, sic Savariensibus fruebantur omnia iura sicut cives Urbis. Dum Savaria crescere incipiebatur, Pannonia anno 106 in duas partes Pannoniam Superiorem et Inferiorem divisa est. Oppido suum palatium imperatoris, balneum, amphitheatrum fiebant. Provinciae praefectus quoque erat Septimius Severus, qui hic a principibus terrarum legionumque vicinarum coronabatur. Post digestum nova ratione admistrationis Imperii Romani Diocletiani fine saeculi 3 erat caput Primae Pannoniae. In Savaria sedem habebat praefectus, hic thesaurum provinciae custodiebat. Visitabant illam imperatores quoque, non solum scripta scriptorum historiae antiqui, sed etiam imperia imperatorum demonstrat.

Antiquitate Posteriore[recensere | fontem recensere]

Sub dominatione religionis Christianae[recensere | fontem recensere]

Fine Imperii Romani, religio antiqua Romana postponebat, et intrabat etiam in Savariam Christianismus. Mittebantur duo sancti: Sanctus Quirinus, episcopus Sisciae, iniectus est in fluvium Perint anno 303, et cuius natus coloniae etiam Sanctus Martinus erat, qui deinde pontifex Turonum factus est.

Ruina Urbis Antiquae[recensere | fontem recensere]

Hunni Valentiani imperatoris morte inceptum est anno 377 Pannonia immigrari, et nec provinciae praefecti cum totis copiis suis sustinere eos et eorum foederatos populos barbaros non poterat, sed adhuc Savaria (ob moenia) non est occupata, Attilae rege Hunniscorum solum annis 441445 dedit, tamen mox terrae motus omnem urbem destruxit. Pars incolarum Savariensum Romam Italiamque remigraverunt.

Post Romanos-Usque ad Francos[recensere | fontem recensere]

Quamvis in Pannonia vastationem populorum Barbarorum Hunniscorumque percurrebat, multus incolarum non deficiebat, tamen domi aedesque rursum aedificabantur. Moenia dederunt defensionem incolis. Incolarum Romanorum pars perfugiebat Italiam, in locum eorum pervenerunt Gothi in orientali sole siti, postea Langobardi, qui populis urbis commiscebantur. Alboinus, rex Langobardorum anno 567 intro vocabant Avaros, cuius auxilio Gepidorum superati sunt. Foederatus novus (Avari) validum demonstrabatur, et Langobardis Italiam ire oportebat, et eorum locum venerunt Avari Slavique. A Francis occupata est infirmatae potentiae Avarae, et Carolus Magnus adivit patriam Sancti Martini urbem, Savariam. Karolo Savaria imperii Franci Salisburgi archiepicopo datur. Adhoc tempore aedificata est arcem partem urbis quae domui deserviebat. Post Moraviae dominationem a Hungaris Savaria occupata est.

Medio Aevo[recensere | fontem recensere]

Templum ab Ordine Fratrum Minorum medio aevo factum; hodiernum nomen est templum Sanctae Elisabethae

Stephanus, rex Hungarorum, urbem dedit episcopatui Jauriniensi. Multa passus est sub annis 1041 1044 inter bellum Henrici, imperatoris Imperii Romani Sacri Germanorum contra Samuelem Aba, sed maximum invasione Tartarorum. Tartari eam hoc tempore occupavere ac maxime delevere, incolaeque refugiunt ad in propinquo sitae silvae foveas, ideo istam diu nominavere "silvam foveacam".

Anno 1407, Savaria urbis dignitatem accepit. Anno 1440, prope urbem copiae Ulrichi Cillei superaverant Uladislai de Polonia exercitum, tumque homines rei pacem composuerunt anno 1441 mense Aprili die 19. Aegre 50 anno transito filius Fiderichi tertii, copiae Michaelis urbem oppugnabant, sed arcis statio episcopi Jauriensis, Thomae, repugnavit, anno verum 1490 tamen oppidum in Michaelis fundum venit. Anno 1491 pacto Posonii facto urbs reddatur Uladislao.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Popularior est forma Savaria, sed hodie scimus littera b in litteram v transformari.