Massa

E Vicipaedia

(Redirectum de Pondus et Massa)

Vide etiam paginam discretivam: massa (discretiva)

Massa (-ae, f.) est quantitas physica quae in ominibus rebus residet, et secundum theoriam Newtonianam, omnes vires gravitationales rei efficiat. Iuxta Systema Unitatium Internationale massa recte aestimatur unitatibus chiliogrammatibus (sym. kg), sed iuxta mensuram Anglicam quoque aestimata est libra massae et slug. Auri pondus olim quoque saepe aestimatur marcis.

[recensere] Massa, Motus, Vires, et Pondus

Pondus et massa sunt notiones ad scientiam physicam adiunctae. Pondus significat quam gravis res quaedam est; massa, autem, ut nos Isaacus Newtonus docet, est quantitas materiae in re quadam, materia quae omnes vires gravitationales rei efficiat. Moles in re technica significat aliam rem: numerus particulae quem corpus quoddam cohibet. In Systemate Unitatium Internationali has distinctiones affirmante, massa aestimatur in unitatibus chiliogrammatis (sym. kg), vires pondusque in Newtoniis (sym. N), et moles in molibus (sym. mol).

Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae quodam pertinente. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N.

Sine massa vis gravitatis ipsa non exstaret, nec doctrina gravitationis planetarumque nec alia pars magnifica e physica Newtoniana. Fortunate, omne corpus habet massam specificam, quam sua densitas et volumen coniunctim indicat. Specialiter, Newtonus nos docet massam esse volumen cum densitate multiplicatam, [1] motum esse massam cum velocitate multiplicatam,[2] omnem vim esse massam cum acceleratione multiplicatam,[3] et omne pondus esse virium gravitationalium speciem quam massa efficit.[4] Haec distinctio inter massam et pondus magna est astronomiae quia massa rei est eadem in omnibus superficiebus sed pondus rei est maior in Telluris superficie quam in Lunae Martisque superficiebus.

[recensere] Notae

  1. "Quantitas Materiae est mensura ejusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine conjunctim. . . . Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Massae in sequentibus passim intelligo."—Principia Mathematica (prima editione) (P. 1, Def. I) anno 1687 Isaaco Newtono auctore.
  2. "Quantitas Motus est mensura ejusdem orta ex Velocitate et Quantitate Materiae conjunctim.," Principia Mathematica (prima editione) (P. 2, Def. II) anno 1687 Isaaco Newtono auctore.
  3. Confer commentationem Leges motus Newtoni#Leges secundum Newtonum Ipsum.
  4. Vide exempli gratia paginam Gravitas.

[recensere] Vide etiam

Altitudo | Latitudo | Longitudo | Magnitudo | Massa | Pondus | Capacitas et Volumen | Densitas et Spissitudo


Instrumenta personalia