Sollemnitas Hebdomadarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de Iudaico Pentecostes festo explicat. Si festum Christianum quaeris, vide Pentecoste.

Sollemnitas Hebdomadarum (Hebraice שבועות) sive Pentecoste (gen. -ēs; Graece πεντεκοστή [ἡμέρα], ad litteram "quinquagesimus [dies]"), quae post Pascha per septem hebdomadas sive 50 dies celebratur, est festum Iudaicum maximi momenti.

Cum Actus Apostolorum (Act 2) narret Spiritum Sanctum Sollemnitate Hebdomadarum in discipulos Iesu descendisse, in religione Christiana ex Sollemnitate Hebdomadarum festum Christianum Pentecoste factum est.

Nomina ac significatio[recensere | fontem recensere]

In Pentateucho festo varia sunt nomina:

  • חג השבועות "sollemnitas hebdomadarum"
    • Ex 34,22: Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur.
    • Dt 16,10: celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui.
  • חג הקציר "sollemnitas messis"
    • Ex 23, 16: Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
  • יום הבכורים "dies primitivorum"
    • Num 28,26: Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.
  • In Talmud festum etiam עצרת "collecta," "coetus," "sollemnis congregatio" nominatur.
  • In Novum Testamentum ter πεντεκοστή appellatur ("quinquagesimus [dies]"): Act 2,1 et 20,16; 1 Cor 16,8.

Varia nomina varias sollemnitatis significationes demonstrant.

Admonet Israelitas ad montem Horeb iterum Decalogum accepisse. Primum decalogum Moyses, quod populus vitulum aureum adoraverat, fregisse traditur. Denuo Moyses in summum montem ascendit, ut decalogum peteret. Per hos 50 dies, quibus Moyses in monte erat, Iudaei orabant, ex quo usus ortus est.

Praeterea est supplicatio messis, quod illo tempore in Israel triticum messum est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sollemnitatem Hebdomadarum spectant.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!