Panis quadragesimalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Panis quadrigesimalis.
Quadragesimali pane (hic, libro 12 Saeculi nomine Hortus Deliciarum, primo pro certo depicto) pascuntur Hester Regina et Asuerus.

Panis quadragesimalis sive Brecellus[1] sive lixula[2] panis, saepe sale sparsus, in figura nodi cuiusdam, qui Catholicis pro esca Quadragesimae diebus habetur. Vulgo dicitur bretzel seu pretzel qua de causa saepe idem esse habetur ac placenta Mediaevalis brachellus seu brachiolus dicta. Alii veriloquium pretiolum esse habent.

Hoc opus pistorium fit ex farina triticea cum fermento. Massa breviter in lixivum intincta, panis sale aspergitur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Qui originem huius panis petit, undique fabellis circumdatur.

Primus illustratio certa, ut videtur, nodularis panis evidet in libro nomine Hortus Deliciarum, saeculo 12 scripto, ad mensam Asueri regis, et ex eo fere tempore habemus imagines in pistoriorum scutis,[3] et primos locos invenire possumus de placenta "bracellus" nomine, sed hoc nomen, saltem ex origine, panem in figura armillae facillime credi potest, quam figuram monstrat placenta Italica nomine bracciatello.[4] Braciatum fortasse eandem placentam significat, sed etiam fieri potest ut significat panem subcinericium, id est quod in prunis excoquitur, nam *BRACIARE linguis Romanicis eo modo coquere significat. Fabellae narrant monachum quendam panem in figurae bracchiorum precantis finxisse qui parvulis docendis quasi praemium daretur: "pretiolum" sane nuncupandum. Sed id nomen Medio Aevo exstitisse non videtur (saltem non apud Du Cange invenitur).

Alii credunt primam depictionem esse in Vergilio Romano, saeculo 5 scripto, cenantibus Didone Aeneaque. Sed panes in hac pictura difficile decretu haud formam nodi habere possunt. Multi, nihilominus, credunt Romanos primos hunc panem finxisse. Secundum Caroli Gérard librum cui titulus est Ancienne Alsace à Table, panis quadragesimalis fontem habet in pane Romano nomine "panis tortus"[5]--Sed cum sit torta panis Romanus sat bene attestatus (aevo saltem serotino), verba "panis tortus" non in fontibus classicis reperiri possunt,[6] neque certum est tortam fuisse illo sensu "tortam" quo dicimus panem quadragesimalem torqui.[7]

Varietates[recensere | fontem recensere]

Et molles et duri fiunt panes quadragesimales, illi autem magis translaticii. Molles optime recentes calentesque eduntur. Tales panes celebres sunt in Germania, etiam in nonnullis urbibus Americanis, e.g. Philadelphia, Novum Eboracum. In Germania australi nonnumquam a latere persecuntur ut farciantur, qui dicuntur Butterbretzel h.e. "bracellus butyrarius." Panes quadragesimales molles magnitudinis circiter manus esse solent

Duri magis frequentes in Civitatibus Foederatis generatim, eo quod facile et in magnis numeris effici, involvi, condi possunt. Americani tales saepe cum cervisia eduntur. Aspectu et magnitudine inter se variant, sed saepissime lati sunt fere 3-4 uncias, longique 2-3. Sunt etiam duriores recti, quod Anglice pretzel sticks, Germanice Saltzstangen dicuntur.

Panes quadragesimales salsi esse, immo salsissimi, solent, sed alia genera fiunt. Molles saepe sinapi, butyro, caseo etc. condiuntur, vel in embamma dulce lacticinium intinguntur. Duri nonnumquam theobromate, iogurtove inducuntur. Apud Americanos duri cum theobromate circa tempore festi Nativitatis praesertim in pretio sunt.

In Germania paniculus rotundus ex massa quadragesimali fit, cui nomen est Laugenbrötchen "paniculus lixivus"[8]

In Civitatibus Foederatis, societates et effectio panium quadragesimalium pluris quam $550,000,000 valet. Americanus quisque fere 1.75 libros quadragesimalium peraeque[9] per annum edit. Americanus quadragesimalium edendorum mos fontem habet a Germanis qui magnis numeris in parte Pennsylvaniae quae ad subsolanum spectat immigraverunt.

Loci[recensere | fontem recensere]

  • Saeculo 11, Glossae Trevirenses, 8.15 "De Mensis et Escis":
brezta: Crustula, panis oleo conspersus, in medio concavus et tortus.
  • ante 1109, Bernardi Monachi Cluniacesnis Consuetudines Cluniacenses, cap. 8 "de Granatario"
In omnibus præcipuis festis facit fieri Braciatos, et quisque habet unum cum pane suo.
  • 1123 Rodulfi Chronicon Abbatiae S. Trudonis Lib. 13, p. 510:
Quatuor diebus Nativitatis Domini, Paschæ et Pentecostes [habebant Fratres] ad prandium duas portiones piscis,… et ad cœnam prima die placentam cum Brachiolo, minorem tamen quam in diebus Rogationum.
  • 1180 Gerardi Praepositi Sancti Audomari, Literae e tabulario Audomari:
Capellanum comitis de Ruhoc, Cononicum constituimus, et concessimus etiam ipsi omnes obventiones… Bracellos qui ad talliam non pertinent.]
  • Saeculi 13 Veteres Consuetudines Floriacensis Coenobii:
Cap. 2: Ad prandium debemus habere tria fercula, 1. ova 2. pisces, 3. sepias et porrettam ab hortulano, et pistrinario Bracellos.
Modus loquendi per signa: Pro signo Bracellarum. Generali signo prœmisso, adde ut de duobus brachiis facias unum ponendo super aliud.
  • 1270 Th. Decani Ecclesiae Sacti Audomari, Litterae
Teneantur procurare anniversarium … sub distributione unius Brachelli prout consuetum est fieri iin Ecclesia S. Audomari.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
"HÆC omnia si quis fasciculo uno componat, simulque credat, solem revera moveri annuo spacio per zodiacum, quod credidere Ptolemæus & Tycho Braheus; tunc necesse est concedere, trium superiorum Planetarum circuitus per spacium ætherium, sicuti sunt compositi ex pluribus motibus, esse revera spirales; non ut prius, fili glomerati modo, spiris juxta invicem ordinatis; sed verius in figura panis quadragesimalis, in hunc fere modum."
Bretzen / spira farinacea, panis.
1. BRACELLUS, [Placentæ species.] …
¶' BRACHELLUS, Idem, ut videtur, quod Bracellus
BRACIATUS ... Placentulæ forte, vel panes in prunis excocti, seu en la braise. Vide Brachiolum et Bracellus, 2.
...
1. BRACHIOLUM. …
  • 1848 Migne et Maigne, Lexicon manuale ad scriptores mediae et infimae latinitatis
BRACELLUS, genus placentae
BRETZEL, f. dasselbe, nach dem it. bracciatello, vgl. placenta cum brachiolo. PERTZ 12, 314, 40;
prêze swf. bretzel. “crustula pretze, brezze” DFG. 160a, n. gl. 121b. prêzen solum debent esse simelîn MW. 62,14 (1256). ahd. brêzita;
prêzel, brêzel, prêzile f. (I.239a) dasselbe AUGSB. r. “ artocopa, collirida, crustula” DFG. 51c. 132c. 160a, n. gl. 121b. — ahd. brêzitella aus it. bracciatello, mlat. bracellus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ducangius
  2. Sigrides Albert
  3. http://www.brezel-baecker.de/brezelgeschichte#kapitel1
  4. http://www.ilpanieredellaromagna.it/prodotti-bracciatello.htm, http://web.archive.org/web/20070505185801/http://www.ilpanieredellaromagna.it/prodotti-bracciatello.htm (imagine deperdita)
  5. 1971 Charles Gérard L'Ancienne Alsace à table, p. 182: "J'ai nommé les brestelles. Ce pain délicat et populaire a assez de célébrité pour que l'on remarque que les Romains nous l'ont apporté sous le nom de panis tortus...."
  6. Quod non certum est: siquis locum classicum afferre possit, quaesumus ut afferat.
  7. "panis" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 61: "There is no evidence for the usual translation ‘twisted loaf’"
  8. cfr. Elogium Petri Fortii Anachoritae, 10o circiter saeculo exaratum: "De pilis camelorum induebatur et tunica, utebatur pane duro Lexuio composito", Du Cange s.v. Lexuium.
  9. "Peraeque" = on the average, durchschnittlich, etc. Cfr. Varronis De Re Rustica 3.16.11: hos numquam minus, ut peraeque ducerent dena milia HS ex melle recipere esse solitos