Guilielmus Grimm
| Guilielmus Grimm | |
|---|---|
| Wilhelm Karl Grimm | |
| Fratres Grimm, Guilielmus a sinistra | |
| Natus | 24 Februarii 1786 Hanoviae vulgo Hanau in Hassia |
| Obiit | 16 Decembris 1859 Berolini |
Guilielmus Carolus Grimm[1] (vulgo: Wilhelm Grimm) fuit Germanicus linguarum peritus et fabularum collector.
Vita[recensere]
Ab anno 1831 Grimm bibliothecarus, ab anno 1835 professor Universitatis Goettingensis erat. Die 12 Decembris 1837 - Gulielmus Grimm et sex alii professores Universitatis Goettingensis (erant Gulielmus Eduardus Albrecht, Fridericus Christopherus Dahlmann, Henricus Ewald, Georgius Gottfriedus Gervinus, Iacobus Grimm atque Gulielmus Eduardus Weber) a rege novo Ernesto Augusto magistratu dimissi sunt, quod constitutionem Regni Hannoverani contra regem defenderant. Dahlmann, Iacobus Grimm atque Gervinus etiam e patria expulsi sunt.
Curriculum vitae et opera arte cum fratri Iacobo Grimm coniuncta sunt. Quamobrem saepenumero de fratribus Grimm loquitur.