Pandorea pandorana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pandorea pandorana
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Familia: Bignoniaceae
Genus: Pandorea
Species: P. pandorana
Binomen
Pandorea pandorana
(Andrews) Steenis
Synonyma

Tecoma australis R.Br.

Pandorea pandorana (Anglice: wonga vine et wongawonga vine), est diversissima lianae ligneae scendentisque familiae Bignoniacearum species, in Australia, Nova Guinea, et Lombok Seramque orientalibus Indonesiae insulis endemica. Facile germinatur, dicotyledonibus bilobis. Legumina gignit magna et acuta, seminibus papyraceis plena.

Planta est populo in hortis privatis gratissima. Communes cultivarietates sunt P. pandorana 'Golden Showers' floribus flavis, P. pandorana 'Snowbells' floribus albis, et P. pandornana 'Ruby Belle' floribus roseis.

Lignum pro hastis (Anglice ex linguis vernaculis: woomeras) in locis desertis Mediae Occidentalisque Australiae manu factis adhibetur.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Species ut Bignonia pandorana primum descripta est anno 1800 ab Henrico Carolo Andrew, botanista Anglica; Steenis speciei praesens nomen anno 1928 dedit. Ambo nomina ex Pandora, prima muliere in mythologia Graeca, deducuntur.[1] Robertus Brown, botanista Scoticus ei nomen Tecoma australis dedit, sed hoc nomen nunc est invalidum. Quaedam cultivarietas in regionibus siccis mediterraneisque inventa olim P. doratosylon appellata est.

Subspecies austrocaledonica in Nova Caledonia, Vanuatu, et Lord Howe Insula Anglice boat vine appellatur.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Habitus Pandoreae pandoranae a planta repente ad lianam strenuam variat, quae maiores arbores in habitationibus silvosis scandit. Folia sunt viridia, nitida, pinnata secus caulem opposita, circa 8–16 cm longa, 3–9 foliolis latitudinibus variis. Folia iuvenioria sunt tenuioria, marginibus serratis, tenuiore in 7–13 foliola divisa. Planta vere floret. Flores sunt infundibuliformes, colore variissimo, corollá fauce a candido vel cremeo ad vinosum vel aurantiacum. Florescentia aestate gignit legumina oblonga 3–8 cm longa et 1–2 cm lata, quae primum sunt splendide viridia et tunc brunnea fiunt, dum numerosa semina papyracea circa 1–1.5 cm lata liberant.

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Pandora pandorana omne civitate Australiae continentalis habitat.[1] Etiam in Nova Guinea invenitur, et in Lombok Seramque insulis Indonesianis. Etiam adeo habitat in Flinders Insula in Bass Freto, sed non in Tasmania.

P. pandorana 'Golden Showers'

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 R. W. Eliot, D. L. Jones, et T. Blake (1997). Encyclopaedia of Australian Plants Suitable for Cultivation:Volume 7 – N-Po. Port Melbourne: Lothian Press. pp. 160–61. ISBN 0-85091-634-8  .
  2. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandoream pandoranam spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!