Bignoniaceae

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Lamiales 
Familia : Bignoniaceae 
Juss.
   
Subdivisiones: Tribus
Vide commentarium.
Synonyma
Crescentiaceae Dum.
Genus typicum
Dolichandrone falcata in Hyderabad Indiae.

Bignoniaceae sunt plantarum florentium ordinis Lamialium familia, quae circa 650–750 species in 116–120 generibus comprehendit. Membra familiae plerumque sunt arbores et frutices, et rarius lianae (plantae generum Podraneae et Macfadyenae) et plantae herbaceae. Familia et genus Bignonia ex Ioanne Paulo Bignon ab Iosepho Pitton de Tournefort eius discipulo anno 1694 appellabantur.

Multae huius familiae species sunt plantae ornamentales, praecipue ob magnos et saepe coloratissimos flores. Gravis familiae species est Crescentia cujete, et gravia genera in horticultura culta sunt Campsis, Catalpa, Jacaranda, Kigelia, Pandorea, Spathodea, et Tabebuia.

Genera[recensere | fontem recensere]

Tribus Bignonieae
Tribus Coleeae
Tribus Crescentieae
Tribus Eccremocarpeae
Tribus Oroxyleae
Tribus Tecomeae
Tribus Tourrettieae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Tecomaria capensis in Hyderabad Indiae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bignoniaceas spectant.
Vide "Bignoniaceae" apud Vicispecies.
  • Gentry, A. H. 1980. Flora Neotropica: Bignoniaceae: Part I (tribes Crescentieae and Tourrettieae. Flora Neotropica Monograph 25 (1): 1–150.
  • Gentry, A. H. 1992. Flora Neotropica: Bignoniaceae: Part II ( tribe Tecomeae). Flora Neotropica Monograph 25 (2): 1–130.
  • Lohmann, L. G. 2006. Untangling the phylogeny of neotropical lianas (Bignonieae—Bignoniaceae). American Journal of Botany 93 (2): 304–318.
  • Bignoniaceae. 1992 et post. In The families of flowering plants, ed. L. Watson et M. J. Dallwitz.
  • iPlants

Nexus interni

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!