Latinitas bona

Deucalion

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Deucalion et Pyrrha lapides post terga iacientes. Homines novi e lapidibus oriuntur. In posteriore parte deam Themin coniuges precantur, quae eis sortem tribuit. (Imago aeri incisa a scalptore Virgilio Solis ad editionem Metamorphoseon illustrandam. Circa 1560)

In mythologia Graeca Deucalion erat filius Promethei et, unus omnium virorum, diluvio superstes, cum uxore Pyrrha.

Deucalion, filius Promethei, vir iustus ac pietatis erga deos plenus, in Thessalia regnabat eo tempore quo Zeus/Iupiter, iratus generi humano ob innumera scelera, omnes mortales diluvio mergere constituit. Tum, a Prometheo monitus, in parvam ratem cum uxore Pyrrha, filia Epimethei, conscendit ac, per novem dies fluctibus iactatus, tandem summo monte Parnasso haesit. Cum undae decrescerent, soli in orbe toto relicti, de solitudine sua apud deos queruntur. Tandem, sortes petituri, ad delubrum Themidis deae contenderunt,ubi oraculo iussi sunt "ossa magnae matris" post se iacere. Primo horruerunt nec parere voluerunt. Postea, responsum dei secum volventes, intellexerunt magnam matrem terram esse, ossa autem eius lapides. Tum, capite velato ac veste recincto, ut fas erat, lapides post se iecerunt. Et ex lapidibus a Deucalione missis viri geniti sunt, ex lapidibus vero quos Pyrrha misit, feminae. Ita novum genus hominum orbem occupavit.

De origine fabulae.[recensere | fontem recensere]

Fabula de diluvio ex Oriente in Graeciam pervenit ; tam enim in carmine epico Mesopotamico "Gilgamesh" reperitur quam in Biblia Hebraeorum, ubi Noe easdem partes agit, quas Deucalion in fabula Graeca. Fabula de lapidibus fortasse ex adfinitate duorum priscorum verborum Graecorum orta est, λαός (populus) et λαας (lapis).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]