Pyramus et Thisbe
Vide etiam paginam discretivam: Pyramus
Vide etiam paginam discretivam: Thisbe
Pyramus et Thisbe est fabula de duobus amantibus qui se iungere prohibentur, primum ab Ovidio anno fere 8 a.C.n. in Metamorphoseon libro quarto enarrata.[1] Ovidius praetendit fabulam a muliere quadam Thebana amicis recitatam.
Index |
Fabula Ovidiana [recensere]
Secundum eam narrationem Pyramus iuvenis et Thisbe puella in urbe Babylon olim viventes se amabant. Adulescentes, quoniam patres amorem suum vetuerunt, communicare potuerunt rima tenui, quae inesset pariete domui communis utrique. Quare se noctu apud arborem quandam extra moenia conventuros iuraverunt.
Postquam Thisbe prima ad locum pervenit, appropinquavit leaena, cui os sanguine bovis manabat. Thisbe leaena vestem eius scindente et deinde in silvas redeunte fugit. Paulo post quam leaena abscessit advenit ad eundem locum Pyramus, qui, ut primum vestigia leaenae atque vestem Thisbae sanguine tinctam vidit, Thisben mortuam esse putavit et confestim se gladio transegit.
Tunc Thisbe arboris poma candida in colorem rubrum sanguine Pyrami mutata rediit. Pyramo mortuo viso gemuit et vovit se morituram illum secuturam esse. Thisbe etiam in gladium cecidit, arboris autem poma mutaverunt in colorem nigrum. Deis et patribus fato amantium commotis et color niger in moris permanebat et una in urna requieverunt reliquia amantium. Arbor hodie morus niger appellatur.
Narrationes posteriores [recensere]
Fabula Pyrami et Thisbae repetiverunt:
Notae [recensere]
- ↑ Ovidius, Metamorphoses 4,55-166 (cf.[1])
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyramum et Thisben spectant. |