Narcissus (mythologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Narcissus (discretiva)

Narcissus sua imagine captus. Tabula picta a Michaele Angelo Merisi Caravaggio

In mythologia Graeca Narcissus erat filius fluminis Cephisi, qui in Boeotia et in Phocide fluit, et nymphae Liropes.

Fabula.[recensere | fontem recensere]

Formosissimus puer fuit, a multis nymphis necnon viris petitus et adamatus, praecipue tamen a nympha Echo, qui amore eius ita consenuit, ut vox sine corpore fieret, ultima tantum verba alloquentis iterans. Ille vero omnes aspernabatur. Tandem despectorum amantium querelas dea Nemesis audivit, quae de superbia adolescentis similes poenas sumere decrevit. In fontem enim aquae numquam turbatae Narcissus forte incurrit atque ibi imagine sua undis repercussa ita captus est ut, contemplatione eius deperditus, inde discedere noluerit. Neque edendi neque dormiendi cupidinem sentiebat. Bracchia ad simulacrum porrigebat nec aliud quam aquam prendebat; tum imago turbabatur et peribat. Itaque, sine ulla spe adamati corporis potiundi, ibidem obiit et in novum florem sese convertit, cui Narcissus nomen inditur et prope undas crescit. Hic eventus verba Tiresiae vatis probavit, qui matri praedixerat Narcissum usque ad senectutem victurum esse; "si se non novisset".

Miris modis medici veterinarii antiqui putaverunt hunc morbum in equas cadere posse et mortiferum fieri. Sic saltem Columella :

Rara quidem, sed et haec est equarum nota rabies, ut cum in aqua imaginem suam viderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe cupidinis intereant. Eius vesaniae signa sunt, cum per pascua veluti exstimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere ac desiderare aliquid videantur. Mentis error discutitur, si decidas inaequaliter comas equae et eam deducas ad aquam. Tum demum speculatae deformitatem suam, pristinae imaginis abolent memoriam.
– Libro sexto Rerum rusticarum capitulo XXXV

Non a Sigismundo Freud narcissismus inventus est!

De Narcisso in litteris.[recensere | fontem recensere]

Echo et Narcissus. Tabula circa 1630 a Nicolao Poussin picta. Museum Lupariense.

Duo francogallici scriptores eiusdem aetatis hac fabula usi sunt ad condicionem humanam quaerendam. Andreas Gide Tractatum de Narcisso (1891) conscripsit et Paulus Valéry iterum atque iterum hoc thema in poematibus suis tractavit. Quibus auctoribus Narcissus est velut imago mentis humanae frustra se ipsam captantis.

De fabula in psychoanalysi.[recensere | fontem recensere]

Circa idem tempus Austriacus quidam medicus, Sigismundus Freud, notionem magni momenti in sua doctrina e fabula Narcissi duxit, quem "narcissismum" nominavit. In narcissimo libido non in extraneam rem conversa est, sed in partem animae, cui Ego nomen inditum est.

De Narcisso picto[recensere | fontem recensere]

Narcissus in pariete Pompeiano pictus. Domus Octavii Quartionis, triclinium aestivum.

Iam in domibus Pompeianis quibusdam ("Octavii Quartionis"[1] et "Ephebi"[2] dictis) picturae parietales inventae sunt Narcissum sese in stagno mirantem ostendentes. Temporibus modernis quoque illustrissimi pictores hanc fabulam retractaverunt, inter quos Nicolaus Poussin, Caravaggius, I.G. Waterhouse...

De Narcisso in musica.[recensere | fontem recensere]

Nonnullae fabulae lyricae quoque ex hac Ovidii narratione ductae sunt, Narcissus inscriptae :

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]