Pegasus (mythologia)
Pegasus (-i, m.) (Graece: Πήγασος) in mythologia Graeca est equus alis praeditus ex fabulis notus, filius Neptuni[1] et Medusae. Pegasus et miles Chrysaor ex collo Medusae nati sunt, cum Perseus caput eius amputavisset[2].
Neptunus Pegasum ad Bellerophontem misit[3]. Sunt etiam qui Bellerophontem tradant Pegasum Minerva adiuvante domuisse. Is in Pegaso equitans Chimaeram[4] et Amazones[5] vicit. Idem cum Pegaso usus in caelum equitare conaretur, praecipitatus est[6]. Pedibus Pegasi fontes nonnulli facti esse narrantur.
Illa fictio divulgata Pegasum esse equum poetarum habitantem in monte Helicone apud fontem in illo Musarum luco antiquis ignota erat. Nostrorum temporum - ut ita dicam - mystificatio est ad explanationem inspirationis litterariae ab alto conceptae.
Fontes [recensere]
- ↑ Hesiodi Theogonia 276
- ↑ Hesiodi Theogonia 280
- ↑ Hesiodi frg. 245
- ↑ Hesiodi Theogonia 325; cf. etiam Homeri Iliadis 6,183.
- ↑ Pindari carmina Olympiaca 13,84 ff
- ↑ Pindari carmina Isthmica 7,44 ff
| Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |