Margarita Franciae (regina Hungariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Margarita Hungariae regina

Margarita (nata anno 1158; post diem 10 Septembris 1197 Accone mortua), filia regis Francici Ludovici VII uxorisque alterius Constantiae Castellae, fuit regina Angliae, deinde Hungariae.

Iam anno nativitatis Henrico regi iuniori desponsata est, Henrici II et Alienorae filio natu maximo. Die 2 Novembris 1160 iuxta Le Neubourg post dispensationem papae Alexandri III matrimonium celebratur.[1] Henrico anno 1183 intempestive mortuo, Margarita regi Bela III Hungariae anno 1185/1186 nupsit. Trobator Gaucelmus Faiditus fortasse cum Margarita in Hungariam iter fecit.

Margarita marito nuper mortuo anno 1197 ad Terram Sanctam profecta est; ibi advecta et post octo dies mortua in ecclesia cathedrali Tyrensi sepulta est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) p. 194
  2. Chronique d'Ernoul Mas Latrie p. 302

Nexus externi[recensere | fontem recensere]