Chronica (Ernoul)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Illa Chronica, quae titulo Chronique d'Ernoul et de Bernard le Trésorier edita sunt, ab auctoribus haud bene cognitis saeculis XII exeunte et XIII ineunte Francogallice composita sunt. Res gestas narrant Regni Hierosolymitani ab anno 1099 usque ad 1228. Descriptio satis plena urbis Hierosolymorum, sicut anno 1187 stetit, in hoc opere comprehenditur. Brevis continuatio inde in annum 1232 in nonnullis libris manuscriptis, ex opere "Bernardi Thesaurarii" ut videtur confectis, insuper additur.

Haec chronica paulo postea accommodata sunt ad continuationem conficiendam versionis Francogallicae Historiarum Willelmi Tyrensis. Qua historia usque ad annum 1184 ab auctore producta, anni 1184-1232 e chronicis Ernoul et Bernardi sumpti sunt et variis modis refecti. Versio Francogallica operis Willelmi Tyrensis, ita amplificata, titulo L'estoire de Eracles ab eruditis nuncupatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • L. de Mas Latrie, ed., Chronique d'Ernoul et de Bernard le Trésorier. Lutetiae: Renouard, 1871 (Francogallice) Textus apud archive.org
  • D. Pringle, Pilgrimage to Jerusalem and the Holy Land, 1187-1291 (Farnham: Ashgate, 2012. ISBN 9780754651253) pp. 135-164 (Anglice) [versio descriptionis Hierosolymorum]
Critica et historica
  • M. R. Morgan, The Chronicle of Ernoul and the continuations of William of Tyre. Oxonii, 1973