Lucifer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucifer est stella Veneris, quae mane ante solem se ostendit; cum noctu apparet, dicitur etiam Vesper. Stella Veneris sic appellatur, quia mane ante solem oritur, quasi lucem ferens. Lucifer enim ille est, qui lucem fert.


Lucifer non est nomen Diaboli proprium

Mythologia Romana[recensere | fontem recensere]

Lucifer est conversio verbi Graeci Εώσφοροu (qui fert primam lucem) et verbi Φώσφοροu (qui fert lucem). Vergilius, exempli gratia, in Georgico (III, 324-5) sic stellam Veneris tamquam stellam matutinam praebet:

Luciferi primo cum sidere frigida rura
carpamus, dum mane novum, dum gramina canent

Christianismus[recensere | fontem recensere]

In Vetere Testamento[recensere | fontem recensere]

In libro Isaiae de rege Babiloniae (14,12) dicitur:

Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae?
Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes,

Titulus regis " stella matutina" Hebraice Helal in Biblia in Lingua Graeca Φώσφορος et Latine a sancto Hieronymo Lucifer translatus est. Postea scriptores Christiani putaverunt hunc locum Bibliorum de diabolo enarrare, et ergo luciferi casum esse sub figuris lapsum diaboli.

In Novo Testamento[recensere | fontem recensere]

Petrus in altera epistula, quam scripsit, ipsi Iesu, qui oriri debet in cordibus fidelium, nomen Luciferi tribuit.[1] In libro Apocalypsis Iohannis, Christus, qui est lucifer, pollicitur se fidelibus daturum stellam matutinam, ut partem habeant de claritate sua.[2]

Praeterea, Christus est lumen gentium,[3] oriens ex alto,[4] cui Pater dedit claritatem ante mundi constitutionem.[5] Sol iustitiae, qui illuminat omnem hominem,[6] Christus, cuius luciferi sidus est figura, maximum splendorem affert universo mundo.

Ecclesia Novi Testamenti hereditatem, quam precibus significat, sine ulla dubitatione adiit.

In Liturgia Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

In maxima christianorum vigilia, dum canit praeconium paschale, diaconus facit de Lucifero mentionem tamquam de Christo:

Oramus ergo te, Domine,
ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus,
ad noctis huius caliginem destruendam,
indeficiens perseveret.
Et in odorem suavitatis acceptus,
supernis luminaribus misceatur.
Flammas eius lucifer matutinus inveniat:
Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum:
Christus Filius tuus,
qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit,
et vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.[7]


Praeterea, Ecclesia Catholica non semel in Officio Divino de Lucifero mentionem facit: aliquando uti Christi nuntio, qui adventum eius quasi praeparat; aliquanto uti Christo ipso, qui maximam lucem secum fert:

Hoc excitatus lucifer
solvit polum caligine:
hoc omnis erronum chorus
vias nocendi deserit.[8]


Ortus refulget lucifer
ipsamque lucem nuntiat,
cadit caligo noctium,
lux sancta nos illuminet.[9]


Tu verus mundi lucifer,
non is qui parvi sideris
venturae lucis nuntius
angusto fulget lumine,
Sed toto sole clarior,
lux ipse totus et dies,
interna nostri pectoris
illuminans praeconia.[10]


Iam cedit pallens proximo
diei nox adventui,
obtundens lumen siderum
adest et clarus lucifer.[11]


Iam noctis umbra linquitur,
polum caligo deserit,
typusque Christi, lucifer
diem sopitum suscitat.[12]


Ergo, ut videtur, in figuris liturgiae Ecclesiae Romanae, luciferi stella, ut quoddam Christi signum, aut est ipse Christus aut Christi lucem ante ostendit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris" (II Petri 1, 19).
  2. "Qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea,(...) dabo illi stellam matutinam" (Apocalypsis 2, 26. 28).
  3. Cf. Lc 2, 32.
  4. Cf. Lc 1, 78.
  5. Cf. Io 17, 22-24.
  6. Cf. Io 1, 9.
  7. Cf. Missale Romanum, praeconium paschale.
  8. Liturgia Horarum, Dominica Hebdomadae I, ad laudes matutinas.
  9. Liturgia Horarum, Feria sexta Hebdomadae I, ad laudes matutinas.
  10. Liturgia Horarum, Feria II Hebdomadae II, ad laudes matutinas.
  11. Liturgia Horarum, Feria III Hebdomadae II, ad laudes matutinas.
  12. Liturgia Horarum, Feria VI Hebdomadae II, ad laudes matutinas.


Libri[recensere | fontem recensere]

NOVA VULGATA Bibliorum Sacrorum editio, sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II ratione habita, iussu Pauli PP. VI recognita, auctoritate Iohannis Pauli PP. II promulgata. Libreria Editrice Vaticana, 1979.

OFFICIUM DIVINUM, ex decreto sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum. LITURGIA HORARUM, iuxta Ritum Romanum, editio typica altera, vol. III, Libreria Editrice Vaticana, anno MM.

MISSALE ROMANUM, ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Iohannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio typica tertia, Libreria Editrice Vaticana, anno MMII.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]