Imbros

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imbros
Gökçeada sive Ίμβρος
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Montes insulae Imbri
Nomina
Nomina Latina Imbros
Nomina Vulgaria Gökçeada sive Ίμβρος
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Area 286.84 km2
Altitudo maxima 673 m
km
Geographia politica
Terra Vexillum Turciae Turcia
Regiones
Provinciae Provincia Çanakkale
Urbs princeps Gökçeada
Demographia
Numerus incolarum 7475
Spissitudo per km2
Postscripta
Postscripta Insulae Maris Aegaei
Tabula geographica
Collocatio Imbri insulae

Imbros (Neograece Ίμβρος, Turcice Gökçeada, usque ad diem 29 Iulii anno 1970 İmroz[1]) est insula Aegaei maris in provincia Turcica Çanakkale sita. Medius insulae locus est urbs Gökçeada, quae simul est medius homonymi circuli locus, qui insulam comprehendit.

Situs et numerus incolarum[recensere | fontem recensere]

Insula in Thracico mari in aditu Hellesponti sita est, a Paeninsula Callipolitana in occidentem versus 16 chiliometra distans, a Troia in boreo-occidentem 30 chiliometra versus. Maxima insulae latitudo 13 chiliometra, longituto maxima 30 est. Anno 2008, insulae erant 7475 incolae.[2]

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Historia et res politicae[recensere | fontem recensere]

Insula, ubi fuit antiquissimum Hermes dei sanctuarium, ab antiquitate habitata est. Tempore Imperii Romani ad provinciam Thraciam pertinuit, Medio Aevo pars Imperii Romani Orientalis fuit, tum in dicionem Imperii Ottomanici venit. Inter annos 1919-1923 Imbros una cum Thracia orientali, cuius pars fuit, cum Graecia coniuncta erat, bello Graeco-Turcico confecto autem pacto Lausannensi anno 1923 a Graecia rursus separata Turciae addicta est. Insulae quidem illo pacto autonomia cum propriis magistratibus vigilibusque promissa est, quod autem numquam ad effectum adductum est. Cum anno 1964 status Cyprius inter Turciam et Graeciam in controversiam venit (vide etiam Controversia Cypria), Graeci in insula habitantes (non aliter ac Constantinopoli) variis modis ita vexati sunt (omnes insulae scholae Graecae clausae sunt), ut maxima pars eorum discederet. Mense Martio anno 2013 magistratus Turcici, ut schola Graeca in insula denuo aperiretur concesserunt.[3] Septembri anni 2014 schola clausa est.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]