Ialysus (Rhodus)
| Nomen vernaculare | Ιαλυσός |
| IPA | [] |
| Regio | Aegaeum Australe |
| Unitas regionalis | Rhodus |
| Demus | Rhodus |
| Numerus incolarum | 10107 (census anni 2001[1]) |
| Latitudo | 36° 25' N |
| Longitudo | 28° 9' E |
| Cursuale | |
| Situs Ialysi in Graecia | |
Ialysus sive Ialysos (f., Graece: Ἰήλυσος, Neograece: Ιαλυσός) in insula Rhodo boreo-orientali sita usque ad annum 2010 fuit demus Rhodi, ab anno 2011 est "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα) Rhodi demi. Nomen ab urbe antiqua homonyna trahit. Sedes administrativa hodie Trianta (Τριάντα) appellatur, quae est urbs numero incolarum secunda in insula.
Index |
Mythologia[recensere]
Urbes Lindus, Ialysos et Camirus a tribus fratribus eorundem nominum conditas esse traditur. Erant filii Cercaphi, maioris natu Heliadarum, filiorum Helii et Rhodes.
Rhodii novem navibus Tlepolemo duce Bello Troiano interfuerunt; Homerus in catalogo navium, qui dicitur, urbes Lindum, Ialysum et Camirum nominat:
- Τληπόλεμος δ᾽ Ἡρακλεΐδης ἠΰς τε μέγας τε
- ἐκ Ῥόδου ἐννέα νῆας ἄγεν Ῥοδίων ἀγερώχων,
- οἳ Ῥόδον ἀμφενέμοντο διὰ τρίχα κοσμηθέντες
- Λίνδον Ἰηλυσόν τε καὶ ἀργινόεντα Κάμειρον.[2]
Historia[recensere]
Dores, qui a saeculo undecimo insulam inhabitabant, tres urbes Ialysum, Camirum et Lindum condiderunt, quae liberae civitates (poleis) Rhodum regebant, donec anno 408 a.C.n. se coniunxerunt, ut in insula boreo-orientali urbem Rhodum conderent. Tres urbes una cum Coo, Cnido et Halicarnasso ad Hexapolim Doricam pertinebant.
Notae[recensere]
- ↑ Numerus incolarum, ut a Magistratu statistico Graeco(ΕΣΥΕ) profertur (PDF), census anni 2001, p. 74
- ↑ Homerus, Ilias 2,653-656
Nexus externi[recensere]
- Ialysus antiqua apud Rhodesguide (Anglice)