Hypanis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de flumine, in Russia locato, explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Hypanis" appellatur, vide Hypanis (discretiva).
Hypanis fluvius cum accolis suis

Hypanis[1][2] (Graece antiqua ‛Ύπανις) seu Vardanus[3] vel Anticaeta,[4] nunc autem Cubanus,[5] vulgo Cuban[4] seu Kuban[2] (Russice: Кубань, tr. Kuban’) nominatur, flumen est in Caucaso boreali Russico.

Flumen Hypanis Crasnodariae in urbe

Prope Montem Elbrum oritur, 870 chiliometra per res publicas Caratschai-Circassiam et Adygeiam territoriaque Stauropolitanum et Crasnodarianum Foederationis Russicae patet, plus quam 14 milia accolas accipiens, et in Paludem Maeotidem prope Temrucum urbem se effundit, deltam formans (quae ad saeculum undevicesimum alveum principalem in Pontum Euxinum influentem habebat).


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypanim spectant.