Temrucum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Temrucum
Res apud Vicidata repertae:
Temrucum: insigne
Temrucum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 45°16′0″N 37°23′0″E
Numerus incolarum: 41 133

Gestio

Procuratio superior: Q4454573

Geographia

Superficies: 20.1 chiliometrum quadratum

Temrucum[1] (Russice Темрюк, tr. Temrjuk) est urbs in Russia, sedes administrativa districtus Temrucensis territorii Crasnodariani atque locus curationis. Situm est in ripa dextra Hypanis fluvii, prope hanc urbem in sinum Temrucensem Paludis Maeotidis se effundentis. Plus quam 39 milia incolarum (anno 2015) habens, locus habitatus maximus paeninsulae Tamanicae est. Urbi sunt portus et statio ferriviaria.

Temrucum in ripa Maeotidis, circa annum 1900

Historia[recensere | fontem recensere]

Locus Temruci urbis nostri temporis ab antiquitate inhabitatus est. Saeculo quattuordecimo Copa oppidum, colonia Genuae, eo loco exsistebat. Fine saeculi quindecimi initioque saeculi sedecimi ibi erat oppidum Tumnev chanatus Crimensis. Fine saeculi sedecimi Temrucus, dux Cabardinus, arcem prope eumdem locum condidit, quae secundum conditorem suam Temrucum Novum nominabatur, sed anno 1570 denuo possessio chani Crimensis facta est, fortasse Adis renominata. Dein Temrucum ut oppidum et castrum Ottomanicum exsistebat, sed in parte secunda saeculi duodevicesimi cum regione sua gradatim in possessionem Russicam venit, anno 1792 sub dominatione Cosacorum positum. Anno 1860 statum urbis accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dictionnaire géographique universel, tiré du Dictionaire géographique latin, pp. 939, 1165; Dictionnaire universel françois et latin, p. 117

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Temrucum spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 45°16′0″N 37°23′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Большая российская энциклопедия
  • Pagina Encyclopaediae Russicae Magnae de Temruco (Russice)