Adygeia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Республика Адыгея
Адыгэ Республик
Vexillum Adygeiae Signum Adygeiae
Vexillum Agygeiae Insigne Adygeiae
Res Publica Adygeia in Foederatione Russica
Res Publica Adygeia in Foederatione Russica
Situs rei publicae Adygeiae

Adygeia[1], vel officiale Res Publica Adygeia (Russice Республика Адыгея, Respublika Adygeja, Adygice Адыгэ Республик, Adygė Respublik), in Caucaso septentrionali sita, est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum Foederalem Meridionalem inclusum. Die 27 Iulii anno 1922 ut Regio Autonoma Adygeica (Circassica) formata, ab anno 1937 in territorium Crasnodarense includebatur, die 5 Octobris 1990 proclamata est res publica sovietica socialistica autonoma, et a die 24 Martii anni 1992 nomen suum officialem hodiernum habet.

Adygeia aream 7,6 milia km² et 442,7 centena milia incolarum habet. Plus quam 80 gentes eam incolunt, quarum plurimae sunt Russi (70,6 %) et Adygi (Circassi, 21,4 %).

Metropolis Adygeiae est Maikop (Russice Майкоп, Adygice Мыекъуапэ). Linguae publicae sunt lingua Russica et lingua Adygeia.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. GEONAMES - Russian republics

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adygeiam spectant.