Cubania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula regionis Cubanicae Imperii Russici

Cubania,[1] vulgo Kuban' (Russice Кубань), regio historica in parte occidentali Caucasi septentrionalis est, ad Cubanum seu Hypanim fluvium (e quo nomen suum accepit) accolasque eius adiacens et nunc ad Russiam pertinens.

Cubania olim in possessione Circassiae et Chanatus Crimensis fuerat, dein a Cosacis inculta est, gradatim pars Russiae facta. Decreto Catharinae II, imperatricis Russicae, anno 1792 terrae Cubaniae Cosacis donatae sunt. In Imperio Russico regio Cubanica anno 1860 formata est. Annis 19171920 Res Publica Popularis Cubanica exsistebat, cuius metropolis Catharinodaria (nunc Crasnodaria) erat. Nunc in territorio Cubaniae sunt pars maxima territorii Crasnodariani, tota res publica Adygeia, pars maxima rei publicae Caratsaico-Circassicae, pars occidentalis territorii Stauropolitani et districtus parvus partis meridianae regionis Rostoviensis Foederationis Russicae.

Notae[recensere | fontem recensere]