Latinitas nondum censa

Crasnodaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Краснодар
Vexillum Crasnodariae Insigne Crasnodariae
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1793
Res geographicae
Area
 - tota


192,19 km²

Numerus incolarum 2014
 - Spissitudo
805 680
4192 incolae/km²
Coordinata 45° 02′ ″ Sept., 38° 59′ ″ Ort.
Altitudo 25-30 m
Situs interretialis: http://krd.ru/

Crasnodaria,[1] vulgo Krasnodar (Russice Краснодар), urbs est in Russia, ad ripam dextram Hypanis fluvii sita, metropolis territorii Crasnodarensis (seu Crasnodariani, quod ipso vulgo Krasnodarskij kraj dicitur) atque regionis historicae Cubaniae. Circa 806 milia incolarum habet (anno 2014).

Crasnodaria est valens sedes mercaturae, industriae et culturae Caucasi septentrionalis. Plus quam centum officinas, tres stationes ferriviarias, aeroportum atque portum ad Hypanim fluvium habet. Universitates septem multaque alia instituta educationis, musea et theatra nonnulla hac in urbe sunt. FK Krasnodar et FK Kuban Krasnodar sunt societates pediludii urbis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monumentum Catharinae Magnae Crasnodariae in urbe

Anno 1793 ut castrum condita, anno 1867 facta est urbs, ad annum 1920 Catharinodaria, vulgo Ekaterinodar (Russice Екатеринодар, i.e. 'Catharinae donum'), vocabatur. Annis 18601918 erat metropolis regionis Cubaniensis (Hypanicae) Russiae. Cum ferrivia per urbem venit, haec valens sedes mercaturae, industriae et transportationis facta est. Tempore Belli Civilis Russici Catharinodaria fuit urbs valens in parte meridiana Russiae, a viribus 'Albis' contra 'Rubros' (bolsevicos) pugnantibus tenebatur. Anno 1920 urbs occupata est a copiis 'Rubrorum' et die 7 Decembris eodem anno nomen suum hodiernum recepit. Anno 1937 Crasnodaria sedes administrativa territorii (kraj) facta est. Tempore Belli Magni Patrii, die 9 Augusti 1942 urbs a copiis Germanicis occupata fuit, die 12 Februarii anno 1943 ab exercitu Sovietico liberata.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crasnodariam spectant.