Res Publica Cretica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Adventus principis Georgii in portum Sudae anno 1898

Res Publica Cretica (Graece Κρητική Πολιτεία) fuit civitas autonoma sub Imperio Ottomanico, anno 1898 constituta, anno 1913 cum Graecia iuncta.

Usque ad annum 1898 insula Creta fuerat praefectura (vilayet) Imperii Ottomanici (vide etiam Creta (praefectura Ottomanica)). Hoc anno princeps Georgius, filius alter regis Graeciae, Magnis Potestatibus requirentibus, munus gubernatoris vel procuratoris (Haut Commissaire) insulae Cretae accepit. Creta vexillum proprium habuit; vexillum autem Imperii Ottomanici in insula Sancti Nicolai iuxta portum classis Suda erectum est, et in concitationibus turbatores, iunctionem cum Graecia postulantes, vexillum Graeciae interdum erigebant.

Mense Maio anni 1913 foedere Londinii Creta ab Imperio dividere et in regnum Graeciae includere placuit, id quod die 1 Decembris 1913 actum est.

Vexillum rei publicae Creticae

Gubernatores Rei Publicae Creticae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: Index procuratorum Cretae

Index consiliariorum Rei Publicae Creticae[recensere | fontem recensere]

Vexilla Imperii Ottomanici et quattuor Potestatum in insula Suda

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Gianitsaraces? Sic commentaria principis p. 46.
  2. Greece apud www.worldstatesmen.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • The Cretan drama: the life and memoirs of Prince George of Greece, High Commissioner in Crete (1898-1906) ed. A. A. Pallis. Novi Eboraci: Robert Speller, 1959.