Saratovia
E Vicipaedia
Saratovia,[1] seu Soratovia,[2] vulgo Saratov (Russice: Саратов), est urbs Russiae, metropolis regionis Saratoviensis, in dextra Rha fluminis ripa sita. Circa 838 milia incolarum habuit anno 2010. Condita est sicut fortalicum anno 1590.
Saratovia est valens sedes transportationis (portum ad Rham, aeroportum, et stationem ferriviarum habens), industriae (constructionis machinarum, etc.), et culturae. Ibi sunt nonnullae universitates aliaque instituta educationis, musea, et theatra.
Notae [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Saratoviam spectant. |
