Gaius Caninius Rebilus (consul 45 a.C.n.)
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
Gaius Caninius Rebilus fuit senator Romanus qui paucas horas consulatum anno 45 a.C.n. gessit : nam consul Quintus Fabius Maximus ultimo anni die obiit et Caesar Caninium designavit qui ei succederet ad reliquum anni spatium. Urbanitate solita Cicero miram vigilantiam huius consulis laudavit qui toto magistratu ne brevissime quidem dormivit.[1] Plerique auctores hoc factum memorare solent ut probent quantopere Caesar consulatum aliosque magistratus reipublicae liberae pro nihilo aestimarit. De quo quidem dubitare non licet sed ex alia parte fautores suos qui de se bene meruerant promovere debebat et, plurimis nobilibus hominibus in bellis civilibus mortuis, novos consulares praetoriosque viros fieri oportebat qui in varias provincias mitterentur.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- Bello Gallico Caninius Rebilus unus e legatis Caesaris erat : Alesiae obsessae anno 52 a.C.n. aderat[2] et hieme proxima apud Rutenos cum una legione hiemavit[3]. Anno 51 a.C.n. adversus gentes Gallicas quae nondum arma posuerant feliciter pugnavit atque ultimos eorum Uxellodunum sese recipere coegit. Quod oppidum optime a natura munitum obsidere coepit donec et ipse Caesar adveniret et finem bello imponeret. Nam haec Belli Gallici ultima pugna fuit[4].
- Bello civili quoque Caesaris partes sequebatur, qui eum ad amicum Scribonium Libonem misit de condicionibus pacis cum eo ut colloqueretur[5] antequam Pompeius e Brundisio in Epirum traiceret. At Pompeius respondit nihil sine consulibus agi posse qui iam in Graeciam profecti erant : etenim tum redeuntes naves expectabat quibus reliquum exercitum mare Ionium tramitteret. Postea Caesar Rebilum Curioni militiae parum perito ad expeditionem Africam legatum dedit[6]. Curione mense Augusto anni 49 a.C.n. a Numidarum rege Iuba victo duo duces tantum e Caesaris exercitu cladi superfuerunt : Gaius Asinius Pollio et Gaius Caninius Rebilus[7].
- Anno 46 a.C.n. Rebilus in Africam cum Caesare rediit et Vergilium, Pompeianum legatum obsidebat qui salutem suam pactus Thapsum oppidum tradidit ; quem Caesar victoria parta proconsulem Africae Veteris fecit[8]. Simul novam provinciam e regno Iubae creavit, quam Gaio Sallustio permisit qui eam diripuit.
- Anno 45 a.C.n. secundo bello Hispaniensi adversus Pompeianos quoque interfuit ad Hispalim[9]. Post quae Romam redux, ut supra scripsimus, Caninius Rebilus consul ridiculus fuit vel deplorandus, prout Democriti exemplum sequi mavis aut Heracliti[10]. Alia enim iocosa verba Ciceronis referuntur de ea re et haec : Hoc consecutus est Revilus(sic!), ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit.[11]
- Idem fortasse est atque ille senator Rebilus quem Menodorus, Sexti Pompei navarchus, circa 37 a.C.n. cepit atque mox dimisit ut Octaviano virtutem suam ostentaret[12]. Porro pater consulis suffecti anni 12 a.C.n. fuisse videtur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fam. VII.30.1 : Caninio consule scito neminem prandisse; nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Cf. Dio Cassius 43.46. Plutarchus, Caes. 58. Plinius VII.54.181. Suet., Iul. 76. Macrobius, Sat. II,2.13 et II.3.6 et VII.3.10.
- ↑ BG VII.83
- ↑ BG VII.90
- ↑ BG VIII.26sqq.
- ↑ BC I.26.
- ↑ BC II.24 et 34.
- ↑ Appianus BC II.45.
- ↑ BA 86 et 93. Quocirca historici moderni dubitant an Rebilus praetor anno 48 a.C.n. fuerit. Nam proconsul nisi vir praetorius vel consularis ante Caesarem nemo fiebat.
- ↑ BH 35.
- ↑ Ipse Cicero scribebat (Fam. VII.30) : Haec tibi ridicula videntur; non enim ades; quae si videres, lacrimas non teneres. Dolebat enim suam ceterorumque consularium dignitatem ita minui.
- ↑ Macrobius II,3,6
- ↑ Appianus BC V.101.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro quinto Bellorum civilium 101.
- Bellum Africum 86 et 93.
- Bellum Hispaniense 35
- Caesar, libro septimo De Bello Gallico 83 et 90 necnon libro octavo ab Aulo Hirtio addito cap. 26-39.
- libro primo De Bello civili capite 26 necnon libro secundo capitibus 24 et 34.
- Cassius Dio, Historia Romana, libro XLIII cap. 46.
- Cicero, libro septimo Epistularum ad familiares, ep. 30
- libro duodecimo Epistularum ad Atticum ep. 37a, 41, 44.
- Flavius Iosephus, libro quarto decimo Antiquitatum Iudaicarum 220
- Plutarchus, Caesar 57.
Antecessores: Quintus Fabius Maximus et Gaius Trebonius |
Consul 45 a.C.n. cum Gaio Trebonio |
Successores: Gaius Iulius Caesar V, Marcus Antonius I |