Auschwitz (castra carceralia)
Auschwitz sive KZ Auschwitz sunt plura castra carceralia inter se coniuncta: maxima castra exterminationis KZ Auschwitz-Birkenau et duo alia castra carceralia in Polonia tum (1939–1945) a Germania occupata. Haec tria castra carceralia inter annos 1940 - 1945 tempore Nazismi prope Cracoviam in margine occidentali urbis Osvecimiae (Oświęcim), quae a Germanis "Auschwitz" dicta est, erecta sunt. Ad castra primaria multa alia minora in regione sita pertinebant, in quibus omnibus plus quam 1.1 milliones hominum necati sunt. Post Bellum Orbis Terrarum Secundum Auschwitz exemplar Soa factum est.
Partes castrorum adhuc exstantes prope Oświęcim ab anno 1947 sunt musea sive monumenta publica. A die 27 Iunii 2007 KZ Auschwitz-Birkenau est UNESCO Mundi Hereditas nomine „Auschwitz-Birkenau – deutsches nationalsozialistisches Konzentrations- und Vernichtungslager“, quo demonstretur Nazistas Germaniae pro criminibus ibi perpetratis responsabiles fuisse.
| Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |