Lingua Hindica

E Vicipaedia
(Redirectum de Hindi)
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Hindica
हिन्दी seu हिंदी
IPA: [ hɪnd̪i: ]
Taxinomia:
lingua sive series linguarum Indica e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae
Locutores: 180 000 000 (Hindi stricto sensu)
120 000 000 ut lingua secunda
Sigla: 1 hi, 2 hin, 3 hin
Status publicus
Officialis India
Privata in multis civitatibus
Litterae: Litterae Hindi
Scriptura: Scriptura Devanagari
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur

Lingua Hindica[1] (Devanāgarī: हिन्दी aut हिंदी, Hindī /ˈɦɪndiː/) est una nonnullarum linguarum appellatarum Linguae Hindi,[2] quae ad divisionem Indicam sive Indoaryanam familiae Indoeuropaeae pertinent; qua lingua hominum inter 180 000 000 et 500 000 000 in India boreali mediaque loquuntur.[3][4] Hindi est una duarum civitatis Indiae linguarum publicarum et una e viginti duabus linguis Indiae schedulo enumeratis.[5] Etiam verbum Hindi homines aliarum multarum civitatum loqui confitentur; sed quam linguam locutores ipsi "Hindi" nuncupant, philologi saepe nominibus Bhojpuri, Maithili, aliisque recognoscuntur. Publica quoque lingua est tertia insularum Vitiensium, quae ibi "Hindi" seu "Hindustani" appellatur, sermonem separatum esse censetur, et nomine "Hindi Vitiensis" (Anglice: Fiji Hindi) describitur.

Regio linguistica Hindi[recensere | fontem recensere]

Linguae Hindi soror ut ita dicamus gemina est Urdu, eodem origine sed a gentibus religionis Islamicae adhibita et litteris Perso-Arabicis scripta.

Gregi linguarum Hindi limites varii imponuntur. A quibusdam recognoscuntur

Historia[recensere | fontem recensere]

Hindi ex Sauraseni Prakrit crevit.[6] Quamquam eruditi inter se non concidunt quod attineat at tempus disertum, lingua Hindi in dialectibus locorum sicut Braj, Awadhi, et Khari Boli orta est post saeculum nonum (hi dialectus iam adhibentur, quoque a multis).[7] Sultanis Dellii regnantibus et per Imperium Mughal, quod lingua Persica lingua publica usa est, Khari Boli multa verba Persica et Arabica accepit. Quod attinet ad verba primum Arabica: quia paene omnia ex Persica venierunt, sua conformatio in Hindi-Urdu primam phonologiam Arabicam non conservat.

Usus hodiernus[recensere | fontem recensere]

Hindi ordinarius est publica Indiae lingua, latissime linguarum schedulo entumeratarum adhibita. Homines ea praecipue in civitatibus septentrionalibus utuntur: Rajasthan, Delhi, Haryana, Uttarakhand, Uttar Pradesh, Madhya Pradesh, Chhattisgarh, Himachal Pradesh, Jharkhand, et Bihar. Ea est altera lingua maior in insulis Andaman et Nicobar; etiam prope linguas regionum per Indiam septentrionalem mediamque adhibetur, sicut lingua Punjabi, lingua Gujarati, lingua Marathi, et lingua Bengali. Comprehenditur Hindi ordinarie in aliis Indiae partibus quoque, et adeo in Nepalia, Bangladesha et Pakistania.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae(Bonnae, 1837), p.385
  2. "Lingua Hindi": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) textus app. pp. 12, 20.
  3. Shapiro (2003), p. 251
  4. Secundum censum Indicum anno 1991 actum.
  5. Leges Reipublicae Indiae, Pars XVII, Membrum 343.
  6. Sir Henry Yule, A. C. Burnell, William Crooke (2006), A glossary of colloquial Anglo-Indian words and phrases, Asian Educational Services, p. 344, ISBN 0700703217 
  7. M. Shapiro, Hindi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Usitatus Hindi ambitus latissimo verbi sensu.

Bibliographica[recensere | fontem recensere]

  • Aggarwal, Narindar K. 1985. A Bibliography of Studies on Hindi. Language and Linguistics. Gurgaon, Haryana: Indian Documentation Service.

Grammatica et didactica[recensere | fontem recensere]

  • Bhatia, Tej K. 1996. Colloquial Hindi: The Complete Course for Beginners. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-11087-4.
  • Gatzlaff-Hälsing, Margot. 2003. Grammatischer Leitfaden des Hindi. Helmut Buske Verlag, Hamburg. ISBN 978-3-87548-331-4.
  • Koul, Omkar N. 2008. Modern Hindi Grammar. Springfield: Dunwoody Press.
  • Koul, Omkar N. 1994. Hindi Phonetic Reader. Dellii: Indian Institute of Language Studies.
  • McGregor, R. S. 1977. Outline of Hindi Grammar. Ed. 2a. Oxoniae et Dellii: Oxford University Press. ISBN 0-19-870008-3 (ed. 3a.).
  • Sinha, Kadambari. 2007. Konversationskurs Hindi. Hamburgi: Helmut Buske Verlag. ISBN 978-3-87548-488-5.
  • Snell, Rupert, et Simon Weightman 1989, 2003. Teach Yourself Hindi. McGraw-Hill. ISBN 978-0-07-142012-9.

Lexica[recensere | fontem recensere]

  • Mahendra Caturvedi. 1970 A practical Hindi-English dictionary. Delhi: National Publishing House. Versio interretialis.
  • Dasa, Syamasundara. 1965, 1975. Hindi sabdasagara. Ed. nova. Kasi: Nagari Pracarini Sabha. Versio interretialis.
  • Gatzlaff-Hälsing, Margot. 2000. Wörterbuch Deutsch-Hindi. Hamburgi: Helmut Buske Verlag. ISBN 978-3-87548-247-8.
  • Gatzlaff-Hälsig, Margot, ed. 2002. Handwörterbuch Hindi-Deutsch. Hamburgi: Helmut Buske Verlag. ISBN 3-87548-177-1.
  • McGregor, R. S. 1993. The Hindi-English Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-864339-5.
  • McGregor, R. S. 1993, 2004. Oxford Hindi-English Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.

Philologica[recensere | fontem recensere]

  • Bhatia, Tej K. A. 1987. History of the Hindi Grammatical Tradition. Leiden, Netherlands & New York, NY : E.J. Brill. ISBN 90-04-07924-60.
  • Chatterji, Suniti K. 1960. Indo-Aryan and Hindi. Ed. 2a, retractata. Calcuttae: Firma K.L. Mukhopadhyay.
  • King, Christopher R. 1994. One Language, Two Scripts: The Hindi Movement in Nineteenth Century North India. Bombay: Oxford University Press.
  • Masica, Colin P. 1991. The Indo-Aryan languages. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-29944-2 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Rai, Amrit. 1984. A house divided: The origin and development of Hindi-Hindustani. Dellii: Oxford University Press. ISBN 0-19-561643-X.
  • Shapiro, Michael C. 2003. "Hindi.", in The Indo-Aryan Languages, ed. George Cardona et Dhanesh Jain, 250–285. Routledge. ISBN 978-0-415-77294-5 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Tiwari, Bholanath. (1966) 2004. हिन्दी भाषा (Hindī Bhāshā). Allahabad: Kitāb Mahal. ISBN 81-225-0017-X.