Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cyrillus Alexandrinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cyrillus Alexandrinus

Cyrillus Alexandrinus (etiam Kyrillos Alexandriae natus circiter anno 375/380 - ibidem obiit die 27 Iunii 444) fuit ab anno 412 usque ad annum 444 Patriarcha Alexandriae. Ecclesia Catholica eum sanctum, patrem Ecclesiae et doctorem Ecclesiae putat.

Ecclesia catholica festam diem Cyrilli die 27 Iunii Ecclesiae Orthodoxae invicem die 18 Ianuarii celebrant. Papa Pius XII eo Encyclica Epistula Orientalis Ecclesiae die 9 Aprilis 1944 millesimo quingentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cyrillus Alexandrinus praeclarus est propter controversiam inter Alexandriae, cuius episcopus Cyrillus erat, et Constantinopolis ecclesias. Nam patriarcha Constantinopolis, Nestorius, Virgini Mariae Matris Dei titulum non concedebat.


Cyrillus contra Nestorium pugnavit et vicit, quia anno 431 Concilium Ephesinum decretavit Virginem Mariam Matrem Dei esse.

Controversiae[recensere | fontem recensere]

Quidam auctores putant eum favere scelera contre Iudaeos et gentiles, et praesertim esse caput coniurationis quae ad Hypatiae philosophae necem a plebe lapidatae nudae spoliatae duxit. Interfecta Hypatia, ossibus crematis, Cyrillus omnes libros eius in ignem coniici iussit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Glaphyra, 13 volumina;
  • Thesaurus de sancta et consubstantiali Trinitate;
  • De sancta et consubstantiali Trinitate';
  • Adversus Nestorii blasphemias contradictionum libri quinque;
  • Apologeticus pro duodecim capitibus adversus orientales episcopos;
  • Epistola ad Evoptium adversus impugnationem duodecim capitum a Theodoreto editam;
  • Explicatio duodecim capitum Ephesi pronuntiata;
  • Pro sancta christianorum religione adversus libros athei Iuliani.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Christopher A. Hall: Learning Theology with the Church Fathers. 2002, pag. 83-99, ISBN 0-8308-2686-6.
  • Edward R. Hardy: Cyrillus von Alexandrien. In: Theologische Realenzyklopädie 8, 1981, pag. 254–260.
  • Artemi, Eirini, «Τό μυστήριο της Ενανθρωπήσεως στούς δύο διαλόγους «ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΕΝΑΝΘΡΩΠΗΣΕΩΣ ΤΟΥ ΜΟΝΟΓΕΝΟΥΣ»και «ΟΤΙ ΕΙΣ Ο ΧΡΙΣΤΟΣ» του Αγίου Κυρίλλου Αλεξανδρείας», Εκκλησιαστικός Φάρος, ΟΕ (2004), 145-271.
  • Artemi, Eirini,Ο Άγιος Κύριλλος Αλεξανδρείας και οι σχέσεις του με τον έπαρχο Ορέστη και τη φιλόσοφο Υπατία, Εκκλησιαστικός Φάρος, τ. ΟΗ (2007), 7-15.
  • Artemi, Eirini,Μία φύσις του Θεού λόγου σεσαρκωμένη. α). Απολιναρική ανάγνωση, β)Κυρίλλειος ανάγνωση, Εκκλησιαστικός Φάρος, τ. ΟΔ (2003), 293 – 304.
  • Artemi, Eirini,Αι Ιστορικαί Ανακρίβιαι της ταινίας AGORA του Αλεχάντρο Αμπεναμπέρ, Ορθόδοξος Τύπος, τεύχ. 1819(2010),7.
  • Artemi, Eirini,Οι χρήσεις της εθνικής γραμματείας στο έργο του Κυρίλλου Αλεξανδρείας, ΠΟΡΕΙΑ ΜΑΡΤΥΡΙΑΣ, αφιερωματικός τόμος στη μνήμη του Μακαριστού Πάπα και Πατριάρχη Αλεξανδρείας και πάσης Αφρικής κυρού Πέτρου του Ζ, (2010), 114-125.. ISBN 9788482390185

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!