Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Hypatia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Hypatia", anno 1885 a Carolo Gulielmo Mitchell picta. Pictura apud Pinacothecam Laing in urbe Novo Castello servatur.

Hypatia (Greace: Ὑπατία) inter annos 350 et 370 nata est, fortasse circa 355;[1] obiit Alexandriae anno 415. Scientifica, magistra, et philosopha erat neoplatonica, quae incremento mathematicae et astronomiae magnopere contribuit. Opera eius perdita sunt.

Pater eius fuit Theo Alexandrinus, celeber mathematicus astronomusque, qui probabiliter in bibliotheca Alexandrina docebat et filiam scientiis ibi educavit. Didicit Hypatia historiam religionum, rhetoricam, philosophiam, et artem docendi, et peregrinata est in Athenas Romamque. Scholastici concurrebant ad domum Hypatiae a remotissimis locis. Unus ex eius discipulis erat Synesius Cyrenaeus, episcopus Ptolemaidis, qui de Hypatia et operibus eius scripsit. Discipulus alius, Hesychius Hebraeus, de Hypatia quoque scripsit, et rettulit ut magistratus ad Hypatiam concurrebant et eam consulebant de rebus administrationis diversibus.

Anno 412 episcopus Cyrillus Alexandrinus factus est Patriarcha. Ille erat vir catholicissimus, qui paganitatem haeresimque abhorrebat, et Hypatiam insimulavit fascinationis. Anno 415, interfecta est Hypatia a turba monachorum, qui eam confixerunt et acutis laceraverunt conchis et corpus cremaverunt.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael A. B. Deakin, Hypatia of Alexandria: mathematician and martyr. Prometheus Books, 2007
  • Maria Dzielska, Hypatia of Alexandria. Cambridge: Harvard University Press, 1995. ISBN 0-674-43775-6

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Dzielska (1995)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypatiam spectant.
  • "Hypatia" apud encyclopaediam romanam