Cyrillus (patriarcha Moscuensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cyrillus
Кирилл
Cyrillus
Natus 20 Novembris 1946
Leninopoli


Cyrillus (Russice Кирилл, tr. Kirill), cuius nomen civile est Vladimirus Michaelis filius Gundiaiev (Russice Владимир Михайлович Гундяев, tr. Vladimir Michajlovič Gundjaev; natus 20 Novembris 1946), est ab anno 2009 Patriarcha Moscuensis et totius Russiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est die 20 Novembris anni 1946, Leninopoli in urbe, in familia sacerdotis.

Ab anno 1965 in Seminario Clericali Leninopolitano et dein in Academia Clericali Leninopolitana studebat. Die 3 Aprilis anni 1969 factus est monachus. Anno 1970 studium suum in Academia Clericali complevit, gradum candidati theologiae recipiens.

Die 14 Martii anni 1976, episcopus, anno 1977 archiepiscopus factus est. A die 25 Februarii anni 1991 fuit metropolita Smolenscensis et Kaliningradensis.

Die 27 Ianuarii anni 2009 electus est caput Ecclesiae Orthodoxae Russicae (Ruthenicae), titulum Patriarchae Moscuensis et totius Russiae habens. Inthronizatus? est die 1 Februarii eodem anno.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyrillum, patriarcham Moscuensem spectant.
Antecessor:
Alexius II
Patriarcha Moscuensis et totius Russiae
2009-
Successor:


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!