Machinatio Anticytherensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maior pars machinationis quae superest.

Machinatio Anticytherensis est machinatio aenea rotis dentatis praedita, annis c. 150 - 100 a. C. n. facta, quae dicitur potuisse dispositiones sidereas reputare. Inventa anno 1901 in imo mari inter Cretam Anticytheraque, ubi naufragium primo saeculo a. C. n. factum erat, haec machinatio in Museo Nationali Archaeologico Athenis hodie iacet.

Cicero de Re Publica scribens memorat sphaeram huius fere generis:

hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio. hanc sphaeram Gallus cum moveret, fiebat ut soli luna totidem conversionibus in aere illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et in [caelo] sphaera solis fieret eadem illa defectio, et incideret luna tum in eam metam quae esset umbra terrae, cum sol e regione...<lacuna>[1]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Machinationem Anticytherensem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]