Vicipaedia:Glossarium computatrale
E Vicipaedia
(Redirectum de Glossarium verborum computatralium)
(Haec pagina stipula est; sed imprimis quia "Draco" (Vocabula computralia) nonnulla verba horribilia dictu proposuit, istud glossarium necessarium esse puto.)
A [recensere]
B [recensere]
C [recensere]
- calceare: iocose pro computatrum initiare (cf. verbum Anglicum)
- clavis memorialis USB: parvum instrumentum servandi, memoriam fulminarem continens, quod per portam USB computatro ligandum est.
- codicillus, -i m: in codicillis data vel textus vel programmata scripti sunt. Est quasi libellus electronicus. (Anglice: file)
- computatrum, i n: machina, qua non solum calculare, sed etiam alias res ordinare, scribere, pingere eqs. potes. (In Lexico Recentis Latinitatis id instrumentum computatorium appellatur.)
- condere, -o, -didi, -ditum: (syn. servare) Codicillus in aliquo disco condendus est ne data computatro exstincto evanescant.
- copiare: exemplar alicuius codicilli facere
D [recensere]
- discus, -i m: res externa est ubi codicillos condere potest.
- Datorum repositorum(ad datorum tabularia): database
E [recensere]
- eradere, -o, -rasi, -rasum: codicillum ad res abiciendas, id est in scapum abiciendorum, transferre
F [recensere]
- fabulari: in foro in interreti sito nugas (scribendo) narrare vel colloqui
G [recensere]
H [recensere]
I [recensere]
- indicium, -i n: mure indicium quadrum visificum perlustrandum curas ut rem in eo attingas.
- Informatica
- interrete, -is, n: conexio multorum computatrorum totius mundi
- inurere, -o, inussi, inustum (in DC): data in discum compactum inurere, id est quasi scribere, potes.
- instrumentum computatorium, -i n: Est verbum correctum pro computatorum, quod non latina esse videtur. Vide: Lexicon recentis latinitatis.
K [recensere]
L [recensere]
- lectrum, -i n: sive discus durus (aut pars eius disci) sive discus compactus sive flexibilis. Lectris litterae capitales dantur, e. g. C ei parti disci duri a qua computatrum initiatur.
- litterae electronicae, -arum f: litterae interretialiter missae
- Linux, linucis f: systema operativum liberum et unus adversariorum systematis MS Windows in mercato mundi; scriptus a Lino Thorvalde.
M [recensere]
- moderatrum: computatrum centrale
- monitorium, i n: quadrum visificum
- mus, muris m: mure indicium per quadrum visificum eundum curas.
N [recensere]
- navigatrum: programma quo in reti navigare potes.
- Nexus (Anglice: link)
- nuntius electronicus, -i m: litterae electronice missae
O [recensere]
- octetus, i, n: series octo simplorum. (Anglice: byte)
P [recensere]
- pagina domestica: quasi pervulgatio tua vel titulus tuus in interreti
- pictura postica: pictura vel imago in inferiore parte posita quam vides cum nullum specular apertum est.
- programma
Q [recensere]
- quadrum visificum, -i n: pars monitoris quam spectas.
R [recensere]
- ratiocinatrum, -i n: machina parva, qua tu ratiocinari, id est calculare potes.
S [recensere]
- saltus conditionalis?, m: saltus, quia non conditura, sed condicione saltus fiunt
- scandere? : tabellam legere, ut convertere effigiam ad formam electronicam
- scapus, i m: ut ordinem in computatro serves, codicilli in scapos colligendi sunt. (directory!)
- scrutatrum, -i n: machina ad textus legendos et electronice condendos apta (Anglice to scan = scrutari!)
- servare: vide condere
- simplum, -i n: unitas calculandi, 0 vel 1
- specular, -aris n: Est quasi fenestra per quam res videre potes. (Sed fenestrae verae ab utraque parte perspici possunt.)
- systema operativum
T [recensere]
- tabula maternalis n: principalis tabulae quae in computatoris sunt. Totiam alliam tabulae, fons electrica, cordum, talii, mychroproccessorisque, conectum sunt.
- talus, -i m: res quae transistores multos inter se conexos continet (Anglice: chip)
- tapetum muris, -i muris n: hac in re mus iacet.
- taxillus, -i m: minimus talus (Anglice: microchip)
- tela totius terrae (ttt = www): pars gravis interretis
- tollere, -o, sustuli, sublatum: ←→ condere. Antequam codicillum legere vel mutare potes, is e disco in processorem tollendus est.
- typus, i m: elementa (sive litterae) unius speciei
V [recensere]
X [recensere]
Y [recensere]
Z [recensere]
| Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |