Programma computatrale

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Programma computatrale[1] est res informatica velut folium memoria fixa servatum iussa computatralia cohibens seu praecontinens. Haec iussa memoria volatili et lecta et processorio medio exhibita trahunt ut computatrum res speciales quasdam in seriem ordinatam efficiat. Iussa computatralia quippe in codice machinali scribuntur, sed non est necessarium codicem scire ut usores programmate utantur. Programmata iam in lingua machinali versa, quae dicuntur pellibilia, pellere possumus tam solum iconum ? in tabulatro pulsando seu premendo vel nomen in computatrum referendo.

Species programmatum[recensere | fontem recensere]

Despectus tabulatralis in editorium AbiWord.

Adsunt multae programmatum species. Systema administrativum computatrale est programmatum fundamentalium coniunctum quod principales computatri functiones interactionesque administrat. Alia programmata sunt programmata compilandi, editionis, tabularum computativarum, epistularum electronicarum, per interrete navigandi, et ludorum computatralium. Etiam sunt programmata ut nos ipsi scribamus.

Exempla programmatum[recensere | fontem recensere]

Linguae computatrales[recensere | fontem recensere]

Exemplum lingae computatralis Python.

Medium computatri processorium solum iussa computatralia scripta in lingua machinali sua fungitur, sed haec lingua inter varia computatra differt et difficilis est ea uti, quam ob rem habemus compilatra, programmata quae varias linguas programmandi ad linguam machinalem convertunt.

Linguae vel codices programmandi principales[recensere | fontem recensere]

Sunt milia linguarum computatralium, inter eas, exempli gratia:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex pagina Words; Vide etiam Vocabula computralia (lingua Latina et Anglica)

Roman numeral 10000 CC DD.svg