Bisbona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bisbona
Comune di Bivona
Insigne Bisbonae
Imago Bisbonae

Prospectus Bisbonae

Italiane: Bivona
Siculice: Vivona
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Sicilia
Provincia: Agrigentina
Magister civium: Ioannes Panepinto (2007)
Indicia fundamentalia
Coordinata: 37° 37′ 05″ Sept., 13° 26′ 26″ Ort.
Altitudo: 503 m supra mare
Area: 88,57 km²
Incolae: 3 979 (28-02-2010)
Spissitudo: 44,93 per km²
Vici: Sancta Philomena
Municipia proxima: Alexandria de Rocca, Calamonacum, Castrum Novum Siciliae, Ciancianum, Lucca Sicula, Palatium Hadriani, Ribera, Sanctus Stephanus Coschina
Res aliae
N. cursualis: 92010
Praefixum: 0922
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 084004
N. tributarius: A896
Nota autocineti: AG
Nomen incolarum: Bisbonenses
Patronus: Sancta Rosalia
Dies sollemnis: 4 Septembris
Charta

Communis provinciae locatio in Italia

Locatio Bisbonae in provincia Agrigentina

Pagina interretialis

Bisbona (IPA: [biˈsboːna], Italiane: Bivona) est Urbs[1] Italiae et municipium, circiter 3 983 incolarum[2], in regione Sicilia et in Provincia Regionali Agrigentina. Cuius incolae Bisbonenses appellantur.

Bisbona, urbs Montibus Sicanis circumdata, ab Agrigento circiter 60 chiliometra[3] et 90 fere chiliometra a Panormo[4], capite Siciliae, abest. Praesertim saeculis 15 et 16 una ex maioribus Siciliae civitatibus feudalibus fuit, prima cui Carolus V ducatus dignitatem tribuit (anno 1554, cum et "civitas" ab imperatore creata est)[5]. Constat Sanctae Rosaliae antiquissimus cultus Bisbonae fuisse[6]. Hodie praeclara est in cultura malorum Persicorum et, in locis vicinis, in multarum scholarum frequentia, ad quas proximorum communium iuvenes affluunt[7].

Insigne[recensere | fontem recensere]

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Prospectus Bisbonae

Bisbona sub montibus Sicanis iacet, in interiore provincia Agrigentina, proxima provinciae Panormitanae. Altitudo urbis 503 supra mare est: immo vero ad hanc altitudinem antiqua domus communalis posita est (hodiernum Forum Ioannes Cinà); namque civitas a 420 supra mare (in inferiore parte) ad circiter 600 supra mare (apud antiquum nosocomium) patescit. Alba flumen, sub terra positum, urbem interfluit; confluit in Magazzolo flumine, quod sub Bisbona fluit. Haud procul a civitate Moles Castrum (Italiane: Diga Castello) est, cuius aque hortulos Bisbonae Persicarum malorum medicasque Riberae arbores irrigant. Ecce Bisbonae descriptio in epistula a societati Iesu ascripto Domenech ad Ignatium de Loyola anno 1553 missa:

Oltre a ciò sappia V.P. che questa terra si trova in mezzo a molte altre terre e città, che le fanno corona. A dieci, venti, venticinque miglia, poco più poco meno, da essa distanti si trovano Agrigento, Termini, Trapani, Mazara, Giuliana, Prizzi, S. Stefano, con Palermo ch'è ad una giornata di viaggio. E poiché è terra sana e molto abbondante di frumento, carni e legna, e quanto ai costumi molto migliore di Palermo e Messina, si crede che dai paesi circonvicini molti genitori vi manderanno a studio i figlioli piuttosto che nelle due predette città. E' inoltre ricca di fontane e giardini, sano n'è il clima e gode fama di essere la migliore fra le montagne di questo regno
– Pater Domenech, Epistula ad Ignatium de Loyola
Praeterea, te certiorem facio Bisbonam in media area magna ubi sunt multae urbes esse, quae ei circumiacent. A Bisbona absunt milia passuum circiter decem, viginti, viginti quinque Agrigentum, Himera, Drepanum, Mazar, Iuliana, Peritium, Sanctus Stephanus, et ad Panormum unius diei iter sat est. Quoniam terra salubris valdeque copiosa frumentis et carnibus et lignis est, et mores multo emendatior Panormo Messanaque, opinio est a finitimis urbibus permultos parentes Bisbonam ad studium filiolos missuros esse potius quam ad duas urbes quas supra memoravi. Deinde, civitas fontibus hortisque opulenta est, status eius caeli optimus est et eam meliorem regni montem esse ferunt.

Territorium[recensere | fontem recensere]

Bisbonae territorium in Montium Sicanorum inferiore montano tractu ac trullei fluminis Magazzoli hydrographici mediae vallis tractu situm est. Urbis area circiter 89 km² est, geomorphologice adfatim dissimilis. Etenim tres (quartae) territori partes submontanae vel tumulosae, ceterae praecipue montanae sunt. Altitudo media fere 1.000-1.100 metrorum est: minima (64 m.) in meridiana zona, apud Riberae ac Cianciani territoria; maxima (1.436 m), in summo Rosarum monte, apud Palatii Hadriani territorium (in provincia Panormitana).

Urbes finitimae[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

De nominis origine[recensere | fontem recensere]

Nomen Bisbonae haud dubie Arabicum non est; id primum in documento anno 1171 scripto inventum est, sed usque ad saeculum sextum decimum ineuntem usitatum nomen erat Bibona. Nomen Bisbonae fortasse primum adhibitum est a Friderico III, in quadam littera ad Ioannem Claramontem missa. In alia littera scriptum est "Bisbona quoque vulgo Bivona dicitur": id docta refectio nominis sit; anno 1557 dictum est hanc terram "Bivona" appellatam esse, quasi Bisbona, id est Bis-bona: bonam esse aeris perfectionis gratia multarumque salutiferarum aquarum et fructiferarum arborum copiae gratia, bonissimum locum ac amoenissimum esse. Est et Vivona, quod hodie in Bisbonense sermone adhibetur. Nomen Bivonae oritur ab Hipponio, quod probabiliter est nomen civitatis saeculis ante Christum natum, aut ab Ippana, civitate Graeca apud hodiernum Peritium. Ecce probabilis mutatio in saeculis: Hipponium > Ippona > Ippana > Vibo(na) > Bibona > Bisbona > Bivona.

Ab origine ad extremum XIII saeculum[recensere | fontem recensere]

Reperta antiquitatis confirmaverunt presentiam hominum in Bisbonae regione ab aenea aetate. Traditum est civitatem a Gelone Syracusarum tyranno conditam esse (Bisbonae probabile antiquum nomen Hipponium fuit); alii aequant eam cum Hippana, civitate Graeca quae apud hodiernum Peritium est, alii hanc opinionem negant. Primum publicum documentum de Bisbona ortum est a 1160, Ruggeri II Guillermorumque temporibus. Paucis annis Bisbona, a pago Arabico, una ex maiorum civitatum Siciliae Occidentis facta est.

A XIV ad XVIII saeculum[recensere | fontem recensere]

In extremo XII saeculo Bisbona Regum (Italice Signoria) facta est. In 1359 populata est a Regis copiis, Francisco Ventimilia duce, qui Castrum in custodiam Corradi Doriae commisit. Bisbonae maximum incrementum fuit sub Claramontano dominio (1363-1392) et sub Lunae familiae dominio. Saeculum aureum Bisbonae fuit XVI saeculum: in 1554 Carolus V Bisbonam Ducatum fecit et Petrus Luna primus Siculus nobilis fuit cui maxima feudalis huius aetatis dignitas data est. In posteris saeculis Bisbona primum sub Moncada familia fuit, dein sub Hispaniae nobilibus familis quae, cum civitatis negotia non curarent, Bisbonae hebetationis causa fuerunt.

A XIX saeculo usque ad hoc tempus[recensere | fontem recensere]

In 1812 in Sicilia ius feudale deletum est; id efficit ut Bisbona renasceretur, maxime oeconomice: namque civitas designata est caput unius ex 23 provinciarum (Italice Distretti) in quibus Sicilia divisa est.

Signa[recensere | fontem recensere]

Ecce descriptio Insigne Generis Bisbonae: "Insigne (Italice Scudo) quod intus habet duo iuncti rami quercus oleaeque et insigne generis (Italice Stemma) transcensum a corona, quod superne semilunam senescentem, infra cancrum describit". Semiluna significat De Luna nobilem familiam Aragonensem, quae est primi Ducati familia (quae Bisbonae maximam magnificentiam dedit); cancer autem significat Agrigenti civitatem, quae est Caput Provinciae: animal signum urbis est, et in monetis etiam antiquae Akragas urbis (Graece Ἀκράγας) descriptum erat. Vexillum Bisbonae describit Insigne Generis (cui sublitus est color caeruleus) ornatum decoribus floralibus. Vexillum commitandum est praefecto urbis aut delegato assessori.


Monumenta ac loci delectationis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ecclesiae Bisbonae

Aedificia sacra[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Porta Antiquae Ecclesiae Matris Claramontanae
  • Ecclesia Mater Claramontana
  • Ecclesia Sancti Bartholomei
  • Ecclesia Sanctae Rosaliae
  • Ecclesia Mariae Virginis Dei Genetricis salutatae
  • Ecclesia Sancti Sebastiani
  • Ecclesia Sancti Pauli
  • Ecclesia Sanctae Mariae Laurentanae
  • Ecclesia Sanctae Mariae Iesu
  • Ecclesia Sancti Iacobi Maioris
  • Ecclesia Mater Salvatoris
  • Ecclesia Sancti Isidori Agricolae
  • Ecclesia Immaculatae Conceptionis

Arabicae aedes sacrae et synagogae[recensere | fontem recensere]

Probabiles primi Bisbonae incolae Islamicam religionem colebant: fortasse haec congregatio suam aedem sacram habebat, id est moschea (Arabica aedes sacra). Documentis absentibus, aedificii locum scitum non est. Bisbonae etiam incolae Iudaei erant: illi in media civitate habitabant, id est Sancti Dominici convento proxima in hodierna area. Probabiliter hic et meschita (id est synagoga) et aliae aedes sacrae erant.

Aedificia urbana[recensere | fontem recensere]

Palatia[recensere | fontem recensere]

Porta Palatii De Michele
Villa Communalis et fons circularis
  • Palatium Ducale
  • Palatium Municipale
  • Palatium Marchionis Greco
  • Palatium De Michele
  • Palatium Baronum Guggino
  • Antiqua Domus Comunalis

Fontes[recensere | fontem recensere]

In Bisbonae territorio plurimae fontes sunt. Primae publicae fontes in 1887 aedificatae sunt, aliae in 1894. Hodie Bisbonae circiter viginti fontes sunt; ecce principales:

  • Fons Mezzaranciu aut Cannulicchi
  • Fons di lu Roggiu
  • Fons di li Ferri
  • Fons di lu Savucu
  • Fons ex aquario Fori Guilielmus Marconi
  • Fons Viae Amato
  • Fons Pazza (id est "insana")

Cetera aedificia urbana[recensere | fontem recensere]

  • Villa Communalis
  • Ducis receptaculum
  • Horologii turris
  • Domus Cirriè
  • Theatrum
  • Antiquus aquae ductus
  • Bisbonae ducis domus, Riberae posita

Aedificia militaria[recensere | fontem recensere]

Ruinae Castri Bisbonae

Principalia Bisbonae aedificia militaria sunt:

  • Castrum Bisbonae
  • Castrum Casino
  • Castrum Petra d'Amico
  • Turris Bisbonae (aut Bibone)
  • Turris defensionis
  • Moenia Bisbonae

Cetera[recensere | fontem recensere]

Via atque plateae[recensere | fontem recensere]

Forum Guilielmus Marconi
Xanèa Viae Arcus Marchio Greco
Territorium Bisbonae intus area naturale

Principalia Bisbonae viae atque fora sunt:

  • Via Roma
  • Via Porta Panormus
  • Via Laurentius Panepinto
  • Platea Castrum
  • Platea Damasus Pius De Bono
  • Platea Ioannes Cinà
  • Platea Guilielmus Marconi
  • Platea Sanctus Ioannes
  • Platea XXVIII Octobris

Xanèe[recensere | fontem recensere]

Xanèa (aut hanìa, hanèia, khanèa) antiquus Arabici nominis arcus est.

  • Xanèa in Foro Guggino
  • Xanèa in Foro Sanctus Paulus (Ex Via Arcus Trizzino)
  • Xanèa in Via Arco Marciante
  • Xanèa in Via Arco Marchio Greco

Statuae ac alia monumenta[recensere | fontem recensere]

  • Monumentum pro patria mortuorum
  • Monumentum Caesari Sermenghi dicatum
  • Monumentum operarum ac agricolarum
  • Monumentum donatorum

Loci archaeologici[recensere | fontem recensere]

In Bisbonensi territorio loci archaeologici qui proprio nomine appellentur non sunt; Bisbonae tamen plurima reperta et inventa sunt, quae in hoc loco humanam praesentiam ab aenea aetate confirmaverunt.

Areae naturales[recensere | fontem recensere]

  • Area naturalis "Montes Palatii Hadriani ac Vallis Sosii"
  • Area instructa publica Canfuto
  • Saeptum Montium Sicanorum, cui Bisbona sedes est.

Societas[recensere | fontem recensere]

Lingua et dialectos[recensere | fontem recensere]

Dialectos Bisbonensis, cum lingua Italiana Bisbonae locuta, ad genus linguae Siculae quae in media ac occidente insula loquitur pertinet. Nam aliae proprietates eam occidentis linguae Siculae similem faciunt, aliae Haennae dialecto.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Eruditio[recensere | fontem recensere]

Bibliothecae[recensere | fontem recensere]

Bibliotheca Communalis homini Bisbonae litterato Romano Cammaratae dicata est. Sedem interim tenet apud Palatium Municipale, quod societati Iesu ascriptorum collegium fuit. Facultatem circiter 9.000 librorum ac alius materiei habet[10].

Scholae[recensere | fontem recensere]

Civicum Lyceum Gymnasium "Ludovicus Pirandellus"
ITCG "Laurentius Panepintus"

Primum congregatio Iudaica[11], deinde societas Iesu[12] Bisbonae progressum culturalem e saeculo 16 providerunt[13]. In 1767 societati Iesu ascripti a Sicilia expulsi sunt[14] et schola, post paucos annos, a Burboniis administrata est, qui scholarum institutionem in monasteriis decreverunt[15]: Bisbonae erant quattuor monasteria. Sabaudiae domus regnatricis regibus, Bisbonae, Iosephi Garibaldi iussu, gymnasium institutum est (1860)[7]: tamen in 1863 (in Februarii mense) apertum est.

In fascistica aetate gymnasium ab instituto technico Francisco Crispi[16] dicato substitutum est, cuius discipuli et linguae Latinae studebant. Lyceum Classicum in 1948 apertum est, ex Bisbonensis advocati Edmundi Trizzino voluntate, qui ministri Guidonis Gonellae et Brixiae advocati Ludovici Montini, cui frater erat papa Paulus VI, opera usus est[7]. Bisbonae Civicum Lyceum Gymnasium die 18 Martii 1953 autonomiam obtinuit[7]; in extremis annis 1970 Institutum Technicum Commerciale apertum est (ITCG)[17]; in annis 1990 novas studiorum lycei rationes apertae sunt[18].

Universitas[recensere | fontem recensere]

Bisbona disiuncta sedes Universitatis Studiorum Panormitanae est: scientiarum enim silvarum naturaeque facultatis Agrariae (a 1991 ad 2001) et artium herbariarum facultatis Medicamentariae (usque ad 2004) scholae habebantur[19]. Bisbonae sedes cum CUPA (Italice: Consorzio Universitario della Provincia di Agrigento, id est Consortium Universitatis Studiorum Provinciae Agrigentinae) coniuncta est; Bisbonensis sedis loci in Sancti Stephani Coschinae finitima urbe sunt, sed recta instrumenta non habent[20].

Musea[recensere | fontem recensere]

Bisbonae casa-museo Carmelo Cammarata (domus-museum "Carmelus Cammarata") est, quod opera ex alabastrite, arenaria lignoque a statuarum Bisbonae artifice Carmelo Cammarata (1924-1999) secundum Siculam statuariam artem facta continet[21]. Iuxta museum, quod fictoris officina antiqua est, eodem nomine institutum (Carmeli Cammaratae operibus auctoritatem attribuens) positum est[22].

Media vulgatoria[recensere | fontem recensere]

Hoc tempore Bisbona radiophonicas stationes non habet, quoniam Bisbonensis sola statio, cui nomen erat Radio Bivona (Radio Bisbona), iam dudum inactuosa est[23].

Bisbonae praeterea aedes librariae Cammarata editore sunt[24], a 2001 operosae, quae narrationis ac multimedialitatis librorum editiones curant.

Theatrum[recensere | fontem recensere]

Bisbonae Societas "Boccascena" in ludo scaenico

In 1996 Bisbonae ludorum scaenicorum certamen positum est, cui nomen est "Civitas Bisbonae" (Italice: Città di Bivona); certamen a societatis Siciliae theatralibus una petitum est[25]. In 1980 annis Bisbonae theatralis societas condita est, cui nomen fuit italice Associazione culturale amici dello spettacolo sive ARCAS; a 2003 Associazione culturale Boccascena (id est Societas culturalis "Boccascena") appellatur[26]; aliquot canticas fabulas in paucis annis egit.

Caesar Sermenghi (1918-1997), Paulus Trizzino (1897-1955) (qui fabulam Il calvario di Pinocchio in 1926 Romae egit) et Ioseph Scilì Bellomo (1951) Bisbonenses ludorum scaenicorum auctores sunt.

Musica[recensere | fontem recensere]

In 2006 primum hominum symphoniacorum regionis certamen "Civitas Bisbonae" (Italice Città di Bivona) indictum est, Siculis tantum contendentibus[27].

Duo sunt Bisbonae greges symphoniaci: "Civitas Bisbonae" ac "Ioachinus Rossini". Scholae mediae tibicinum polyphonus grex regionis certamen Myrti (in provincia Messanae) in 2002 et 2005 vicit et ad certamina nationalia Cosentiae (1998) et Ruborum (2004) adfuit[28].

Res coquinaria[recensere | fontem recensere]

Bisbona in antiquo qui ad rem coquinariam pertinet more floret. Caelum mite penetrabilesque agri causae sunt culturae mali Persici, quod et Montagnola ("Monticula") vocatur, quoniam in collina montanaque regione producitur[29].

Propria Bisbonae alimenta cum malis Persicis coquitur[30]: torta, biscoctae, cuppedia. Alia alimenta non nulla pastae ac dulcium genera sunt[30].

Viri praeclari colligati Bisbonae[recensere | fontem recensere]

Carolus V

Alii viri[45]:

Studium urbis[recensere | fontem recensere]

Fractiones[recensere | fontem recensere]

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Agricultura[recensere | fontem recensere]

Bisbonae malum Persicum albae duraeque pulpae est, et simul lanuginosum, cum roseis venis. Sapor iucundus est, singularis odor. Fructus ab extremo Iunii mense ad Septembris mensem provectum maturescit. Secundum maturitatis tempora, quattuor sunt genera malorum Persicorum: Primizia sive Murtiddara (primitiae), Bianca (albus fructus), Agostina (Augustina) et Settembrina (Septembris fructus)[29].

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Stratae[recensere | fontem recensere]

Tabula in via civica Corleonense-Agregentina, prope urbem Bisbonam
Signum viae
Strata civica 118 Corleonensis-Agrigentina

Urbis administratio[recensere | fontem recensere]

Praesens magister civium est Ioannes Panepinto, socius Factionis Democraticae (a 2007).

Ludi athletici[recensere | fontem recensere]

Parvum Forum ante principalem aditum Bisbonae Stadii Communalis

Pediludium[recensere | fontem recensere]

Societas Bisbonensis unica in quadam athletica foederatione Italica inscripta A.S.D. Virtus Bivona est. Haec pediludii societas in 2008/2009 tertiae categoriae ligam competivit, sed in certamine ex ultimorum a Sancto Angelo Licatae victa est. Usque ad annum 2005/2006 societati nomen erat A.S. Bivona 98, postea nomen in hodiernum mutatum est, quod iam in praeterito tempore usum est, non solum in tertiae categoriae liga.

Stadium Communale Bisbonae, cum prospecto montano

Stadia et aedificia athletica[recensere | fontem recensere]

  • Stadium Communale "Renatus Traina"
  • Gymnasium Scholae Mediae "Ioannes Meli"
  • Gymnasium Scholae Primariae "Carolus Collodi"
  • Piscina Regionis Canfuto
  • Piscina communalis
  • Alia aedificia athletica

Curiositas[recensere | fontem recensere]

Sol occidit supra montes superstantes Bisbonam
XVII Dux Bisbonae

XIV Dispositione transitoria Constitutionis Rei Publicae Italicae nobilium dignitates approbatas esse negante, in Hispania etiam nunc Emmanuel Falco ac Anchorena vivit, qui XVII Dux Bisbonae est[46].

Via "Duque de Bivona"

Bisbonae paucae viae historiae urbanae viribus illustris dicatae sunt, sed in Hispania non nullae civitates ducibus bisbonensibus vias foraque dicaverunt: namque multi duces Hispanicarum familiarum fuerunt.

Villa Ducis primi

Saeculo sedecimo exeunte, in septemtrionale agro urbis Panormi, Bisbonae ducis primi Petri de Luna villae horti erant. Eo tempore, haec villa circiter semimilium ab antiquis civitatis moenibus aberat, sed ducis sedes Plano Sanctae Olivae (id est hodierna Fora Sanctae Olivae, Castronovum et Polytheama), Plano Crucum, Vico Sanctae Luciae et Regio Terrarum Rubrarum inclusa? erat: ubi nunc zona a Panormitanis frequentissima est, ibi tunc Bisbonae floridae civitatis ducis horti fuerunt.

Hymnus Bisbonae

Constitutio Bisbonae affirmat civitatem hymnum proprium habere[47]. Carminis titulus Bivona è bello (id est Bisbona amoena) est. Id a Carmelo Galasso scriptum est; Paschalis Sciara ei modos fecit.

Nomen et cognomen

Bisbona non solum topicum nomen est (Bisbona sunt haec civitas, pagus quidam Vibonis Valentiae et locus Memphidis civitatis, in provincia Agrigentina quoque), sed etiam nomen (Italice: cognome) est, Siciliae maxime diffusissimum: ex certis argumentis, circiter 450 hominibus nomen Bisbona est, ex quo in Italia 7.261° esse intellegitur[48]. Altera curiositas Bisbonensium cognomen (Italice: soprannome) est: Bisbonae gentes judè (id est Iudaei) appellantur, et propter antiquam Hebraicam congregationem (in extrema media, quae dicitur, aetate) et propter antiquum relictumque morem: Bisbonenses enim sollemni pompa ebeneum crucifixum post Pascham primo Veneris die ducere solebant usque eo ut finitimarum civitatum cives exclamarent: "Vivunisi judè, ca doppu 'na simana Lu mittistivu 'ncruci arrè", quod translatum "Bisbonenses Iudaei estis, qui octavo die iterum Eum in crucem fixistis" est.

Altaria Summi Pontificis

Benedictus XVI Summus Pontifex die 17 Iunii 2007 Asisium ivit: hac in re, ara et magnum pulpitum ad hoc paratum (ad Sanctam Missam celebrandam in Inferiore Foro iuxta Basilicam Sancti Francisci de Asisio) circiter 15 000 Bisbonae anthuriis ornati sunt: in Agrigentinae provinciae civitate enim magna floralis officina est, Disaflor[49] appellata, quae iam in 2003 Umbriae civitatis ecclesias arasque ornavit.

Victorius Sgarbi in Bisbonae cinemateo
Memorabiles libri

His annis, libri in tota Italia prosperitatem magnam consecuti Bisbonae ostensi sunt. Die 29 Maii 2008 ostensus est liber Il cacciatore di mafiosi (id est Captator mafiosorum)[50], a Mondadori aedibus librariis editus scriptusque ab Alfonso Sabella, qui Bisbonensis magistratus est; ipse mafiosorum amplissimos duces (ut Leoluca Bagarella, Ioannes Brusca, Paschalis Cuntrera et Ioseph Salvator Riina, Salvatoris Riinae filius) investigavit et prehendit. Illi soror Martia Sabella est, quae in 2006 Bernardi Provenzani comprehensionem digessit. Die 10 Februarii 2009 Bisbona Siculi itineris statio fuit Victorii Sgarbi, qui novum librum suum ostendit, cui titulus Clausura a Milano e non solo. Da suor Letizia a Salemi (e ritorno) est[51], editum a Bompiani aedibus librariis; presens praefectus urbis Helicyarum (in provincia Drepani) Bisbonae favere in aquae non publicae contentione dixit[52].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bisbonam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Conspectus bibliographicus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1554, Privilegio di Carlo V del 22 maggio 1554, esecutoriato il 16 giugno 1554[92
  2. Istat 31/05/2009.
  3. Bisbona-Agrigentum.
  4. Bisbona-Panormus.
  5. A. Marrone, 1987, 152.
  6. A. Marrone, 1997, 106.
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 Historia Bisbonae lycei.
  8. 1234, Fridericus II
  9. 1554, Privilegio di Carlo V del 22 maggio 1554, esecutoriato il 16 giugno 1554[92
  10. Bibliotheca Communalis Bisbonae.
  11. Anthoninus Marrone, 2000.
  12. Anthoninus Marrone, 1987, 270.
  13. Anthoninus Marrone, 1987, 270-280.
  14. Anthoninus Marrone, 2001, 370.
  15. Anthoninus Marrone, 2001, 371.
  16. Franciscus Crispi natus est Riberae, quae est urbs Bisbonae finitima.
  17. ITCG Bisbonae - Historia.
  18. Studiorum rationes lycei "Pirandelli" Bisbonae.
  19. De Bisbonae universitatis fine.
  20. Loci Bisbonae universitatis.
  21. Domus-Museum Carmelus Cammarata.
  22. Domus-Museum Bisbonae.
  23. Radio Bisbona.
  24. Aedes librariae Cammarata.
  25. Certamen Bisbonae.
  26. Societas Boccascena.
  27. Certamen musicum "Civitas Bisbonae".
  28. Certamina musica.
  29. 29.0 29.1 Malum Persicum Bisbonae.
  30. 30.0 30.1 De Bisbonae re coquinaria.
  31. Salvator Tornatore, 2009.
  32. Anthoninus Marrone, 1987, 140-141.
  33. Anthoninus Marrone, 1987, 148-149.
  34. Ioannes Baptista Sedita, 1909, 81.
  35. Anthoninus Marrone, 1987, 140-150.
  36. Anthoninus Marrone, 1987, 151-153.
  37. Anthoninus Marrone, 1987, 270
  38. Anthoninus Marrone, 1987, 271
  39. Anthoninus Marrone, 1987, 410
  40. Anthoninus Marrone, 1997, 334.
  41. Anthoninus Marrone, 1997, 46.
  42. Caesar Sermenghi.
  43. Carmelus Cammarata.
  44. Ioachinus Carolus Trizzino.
  45. Itinerarium Bisbonae.
  46. XVII Dux Bisbonae.
  47. Constitutio comunalis, art. 4 comma 6.
  48. Nomen "Bivona".
  49. Disaflor.
  50. Bivonaonline.
  51. Victorius Sgarbi Bisbonae.
  52. Sgarbi cum Bisbonae civitate in non publicam aquam.