Regnum Virtembergiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Virtembergiae 18101918

Regnum Virtembergiae (Germanice Königreich Württemberg) fuit antiqua civitas, anno 1806 Napoleonis optato condita (antea haec civitas ducatus minor erat). Regnum Virtembergiae post primum bellum mundanum finem habuit anno 1918, cum Virtembergia una regionum Rei Publicae Germaniae facta est et anno 1952 cum Badenia in novam terram foederalem Germaniae q.e. Badenia-Virtembergia contributa est. Caput huius civitatis fuit Stuttgartum. Hoc regnum

pertinuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1806, Imperio Romano Sacro dissoluto Fridericus II dux et princeps elector a Napoleone I imperator Franciae, qui tum et Germaniae imperavit, etiam rex Fridericus I Virtembergia nominatus est.

Corona regis Virtembergiae

Hieronymus Bonaparte, rex Westphaliae et frater Napoleonis filiam unicam Friderici Catharinam in matrimonium duxit. Eodem anno Virtembergia ad Confoederationem Rhenanam accessit et bellis diversis Napoleonem adiuvit. Et particeps fuit expeditionis Russicae annis 1812/1813. Post pugnam Lipsiensem factam et Napoleonem victum Fridericus ad foederatos accessit. Itaque anno 1815 in Consilio Vindobonensi constitutum est, ut Virtembergia omnes regiones sub Napoleone acceptas retineret. Anno 1816 Gulielmus I patre mortuo rex novus Virtembergiae factus est. Anno 1819, terrae suae constitionem liberam dedit, primo parlamentum electum est, in quo proximis annis, praecipue post res novas anni 1848/1849 Liberales maiorem auctoritatem adepti sunt. Virtembergia, quae adhuc tota ex agricultura pendebat, anno 1834 ad Societatem portorii Germanicam nuper constituta adiit et vias atque flumina exstruxit. Ita paulatim officinae et fabricae conditae sunt. Etiam Ferrivia exstructae sunt hoc tempore. Anno 1864 Carolus rex patri successit. Anno 1866 Virtembergia inter Bellum Germanicum Austriam contra Borussiam adiuvit, sed ab exercitu Borussiae 24 Iulii victa est. Itaque 1 Augusti de indutiis et postea de pace convenit. Ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem anno 1867 ut Bavaria non accessit, ne Napoleo III Germaniae bellum inferret. Anno 1870/1871 autem Borussiam in bello contra Franciam adiuvit et 18 Ianuarii terra Imperii Germanici facta est.

Monumentum Gulielmi II

Anno 1891, Gulielmus II regnum excepit, qui proximis annis secundum voluntatem parlamenti regnavit et omnibus rebus civiliter se gessit. Die 2 Augusti 1914 Virtembergia ut ceterae civitates Germaniae ad primum bellum mundanum accessit, quamquam rex fautor belli non fuit. Plus septuaginta milia incolarum et militum ad annum 1918 eo bello necata sunt. Cum die 9 Novembris Gulielmus Blos (SPD) cum USPD consilium ministrorum provisorum constituisset et manifestationes Stuttgardiae fierent, rex Gulielmus aulam regiam reliquit et die 30 Novembris a regno se abdicavit. Quod finis regni fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Helmut Engisch: Das Königreich Württemberg. Theiss Verlag, Stuttgarti 2006, ISBN 3-8062-1554-5
  • Das Königreich Württemberg 1806–1918 Monarchie und Moderne, Ausstellungskatalog Landesmuseum Württemberg, Stuttgarti 2006, Jan Thorbecke Verlag, ISBN 3-7995-0221-1

Insignia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!