Wimpina

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Wimpinae
Wimpina
Situs Wimpinae
Nomen Latinum: Wimpina
Nomen Germanicum: Bad Wimpfen
Nomina Latina alia: Wimpnia, Winpina, Cornelia
 
 
Curia
BadWimpfenRathaus.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Badenia-Virtembergia
Provincia: Stuttgartum
Circulus rusticanus: Hailprunna
Coordinata geographica: 49° 14′ ″ Sept., 9° 10′ ″ Ort.
Altitudo: 195 supra mare
Area: 19.38 km²
Numerus incolarum: 6'743 (tempus 31.12.2011)
Coniunctio communium cum: civitati quae est Servian in Francia
Numerus cursualis: 74206
Praefixum telephonicum: 07063
Nota autocineti: HN
Nota magistratus communalis: 08 1 25 007
UN/LOCODE: DE BWF
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Marktplatz 1
Pagina interretialis: www.badwimpfen.de
Res politicae
Magister civium : Claus Brechter ([[]])

Wimpina [1] vel nunc Aquae Wimpinae est oppidum ad Neccarum flumen situm. Olim ad Hassiam pertinuit, nunc est pars circuli Hailprunnae et terrae foederalis Badeniae atque Virtembergiae.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

26 Novembris 1945 Germania expugnata praetores ex Civitatibus Foederalibus Americae imperaverunt Wimpinam administrandam esse a magistratu Sinsheimensi oppido Badenico. Inde oppidi magistratus et miles Americanus oppidum regnans Wimpinam ab illo tempore nationum iure partem Virtembergiae et Badeniae esse putabant. Id confirmatum est a iudicibus Stuttgarti in capite terrae Badeniae atque Virtembergiae 6 Martii 1951.

Sententia oppidanorum rogata est hac de re 29 Aprilis 1951. 57 centesimae partes oppidanorum voluerunt oppidum circulo Hailprunnensi incorporatum quod factum est 1 Maii 1952.

Hassia autem Wimpinam ex nationum lege territorium suum esse perseveravit. De facto autem Wimpina est omnis pars terrae foederalis Badeniae atque Virtembergiae nemine nostra aetate obstante.

In ecclesia catholica oppidum quia olim pars Hassiae fuit usque ad hunc diem est exclave dioecesis Moguntinae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wimpinam spectant.
Partes Terrae Foederalis ad partem meridionalem et occidentalem Germaniae spectantis
Vexillum magnum civitatis Badeniae et Virtembergiae
BadeniaVirtembergiaZolnerumWimpina