Ducatus Brunsvici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ducatus Brunsvici anno 1814 a Consilio Vindobonensi conditus est. Fuit successor Principatus Brunsvicensis et Guelpherbytensis, qui anno 1807 ad Regnum Westphaliae a Napoleone I imperatore Francorum post bellum in Borussiam et Pacem Tilsae constitutum est.

Herzogtum Braunschweig
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Ducatus Brunsvici anno 1914
Linguae publica Theodisca
Caput Brunsvicum
Duces Fridericus Gulielmus (1814 - 1815)

Carolus II (1815 - 1830)
Gulielmus (1830 - 1884)
Consilium Regendi (1884 - 1913)
Ernestus Augustus (1913 - 1918)

Area

3672,2 km²

Incolarum numerus

 - (Totus)  
- Spissitudo



494.339 (1910)
134 inc./km²

Historia[recensere | fontem recensere]

Gulielmus dux Brunsvici

Postquam Fridericus Gulielmus Dux in ultimis pugnis contra Napoleonem 16 Iunii 1815 caesus est, filius eius Carolus II decem annos natus Dux factus est. Primis annis Georgius IV rex Britanniae in eius nomine regnavit, sed 1822 Carolus II ipse rexit. Quod constitutionem negabat, pecuniae sumptuosissimus erat, anno 1830 a subiectis suis expulsus est et ad usque mortem in exsilio vixit. Frater eius Gulielmus ei sucessit. Procurator erat Brunsvici post fugam fratris 9 Septembris 1830 usque ad 20 Aprilis 1831, quo die Dux Brunsvici factus est. Carolus omni tempore se ducatum recepturum esse sperabat, sed anno 1873 in exsilio mortuus est. Gulielmus ipse numquam uxorem duxit et 1884 sine liberis legitimis mortem obiit. Quod Ernestus Augustus, filius regis Hanoverae Georgii V a Borussis 1866 depositi heres ducatus fuit, Otho de Bismarck, praeses ministrorum Borussiae successionem non passus est. Itaque Brunsvicum post mortem Gulielmi a consilio regni administratus est. Non prius quam 1913 Guelfi et Hohenzollern iurgium finiverunt, cum Ernestus Augustus filiam Gulielmi II Victoriam-Ludovicam in matrimonium duxit et novus dux factus est. Sed anno 1918 Brunsvici monarchia ut in aliis civitatibus Germaniae obolita est et Res Publica Brunsvicum condita est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]