Augustus de Kotzebue

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Augustus de Kotzebue

Augustus de Kotzebue (natus 3 Maii 1761 Vimariae, necatus 23 Martii 1819 Manhemii) poeta et scriptor Theodiscus atque legatus Russiae fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1776 Kotzebue cum iuveni Goethe in theatro Vimariae actor fuit, anno 1778 examen maturitatis accepit et studium iurisprudentiae in universitate Ienae coepit. Anno 1783 Petropolim venit secretarius gubernatoris provinciae. Filiam legati militum duxit, nobilitatus est et in Estonia praeses provinciae factus est. Insequentibus annis scripta prima composuit. Anno 1798 director theatri Vindobonam venit, anno 1800 in Vimariam revertebat, sed ob iurgio cum Goethe iterum in Russiam iter fecit, brevi tempore ut insurgens in Siberiam missus est, sed a Paulo I imperatore liberatus est. Quo anno 1801 in Germaniam iterum venit, Berolini vixit. Post Proelium Ienense in Estoniam fugit et scripta contra Napoleonem composuit. Ab anno 1816 pro administerio rerum exterarum Russiae laboravit et anno 1817 legatus Russiae in Germaniam venit et de rebus politicis ad imperatorem Russicum rettulit. Praeterea contra studiosos seditiosos scripta composuit. Qua de causa Carolus Ludovicus Sand studiosus eum 23 Martii 1819 interfecit. Quod facinus praetextu fuit Decretorum Thermarum Carolinarum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]