Decreta Thermarum Carolinarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pictura satirica de libertate opinionis sublata

Decreta Thermarum Carolinarum diebus 6 - 31 Augusti anni 1819 in urbe Thermis Carolinis ab administris civitatum Germaniae Clemente Metternich, cancellario Austriae duce disputata et Confoederationi Germanicae proposita sunt. 20 Septembris Dieta Foederalis Consociationis Germanicae Francofurti ea decreta promulgavit.

Argumenta decretorum[recensere | fontem recensere]

  • Lege Universitaria professores, qui contra statum monarchiae aut auctoritates regnorum docuissent, dimitti potuerunt; etiam studiosi seditiosi ex universitate emitti debuerunt[1].
  • Lege Diurnaria censura omnium diurnorum typographicorum stipulata est[2].
  • Lege Quaestionis Moguntiaci collegium speciale institutum est, quod omnes motus revolutionarios detegeret[3].

Quare decreta promulgata sunt[recensere | fontem recensere]

Paulo ante (23 Martii) Carolus Ludovicus Sand studiosus poetam Augustum de Kotzebue necaverat, quem inimicum patriae habebat. Haec res duces civitatum praetextu fuit, ut contra omnes revolutionarios Germaniae agerent.

Eventus[recensere | fontem recensere]

Quibus decretis multi poetae et scriptores persecuti sunt: Ernestus Mauritius Arndt, Carolus Marx, Georgius Büchner, Carolus Theodorus Welcker, Fridericus Amadeus Welcker, Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann. Ad annum 1848 decreta Thermarum Carolinarum rata erant.

Notae[recensere | fontem recensere]