Bovidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bovidae
Antilope cervicapra
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Artiodactyla
Familia: Bovidae
Gray, 1821

Bovidae sunt familia 140 specierum animalium mammiferorum. Per totum orbem terrarum sparsa - solis Australia et Antarctica exceptis - insignis est magna animalium varietate. Comprehendit enim bubalos, bisontes, damas, dorcades, boves, et mansuetos et feros, oves, et capros.

Bovidae maximae plus quam tunnam pendunt, et duo metra ad armum stant; minimae 3 kg pendunt, et altiores quam feles magna non stant. Nonnullae robustae musculosaeque sunt, et aliae tenues cum corporibus parvis et cruribus longis. Multae species in greges magnos congregantur, aliae autem solitariae sunt. In vagatione extenta utuntur habitationibus variis, a desertis ad tescas arcticas et a silvis tropicis ad praecipitia.

Omnes bovidae herbivorae sunt, et stomachum quadricameratum habent per quem possunt concoquere alimenta quae alia animalia nequeunt. Bovidae nequeunt cellulosam graminum concoquere, quam autem bacteria in stomachis earum fermentant.

Propter magnitudinem pondumque systematum digestivorum multae bovidae corpora robusta et nervosa habent; tenuiores familiae victum inconstantem sequuntur, carpentes plus quam pascentes. Dentes canini aut desunt aut modificati ut incisores additi sint. Omnes bovidae ungulam bisulcam habent. Mares ac multae feminae cornua habent; magnitudo formaque variant magnopere, sed structura simplex semper protrusio ossea est sine bifurco et semper crustata cum vagina ceratina.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Bovidae apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bovidae spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg