Stamen (botanice)
Vide etiam paginam discretivam: Stamen (discretiva)
Stamen (-inis, n.) est organum floris quod pollen gignit. Stamina in tenui cauli filamento appellato et in anthera, quae microsporangia continet, usitate consistunt. Antherae usitatissime sunt bilobatae, et ad filamentum vel in basei vel in medio adligantur. Caro sterilis inter lobos connectivum appellatur. Grex staminum androecium (e graece: ἀνήρ [ánér], mas; οἰκία [oikía], domus) nominata.
Anthera typica quattuor microsporangia habet, quae loculi in eadem faciunt. Duo loculi in anthera in singulo loculo uniant. Microsporangio omne textum almum tapetum nominatum ac cellulae microsporainae matres diploidae in principio adsunt. Quae meiose sporas haploidas.
Pinacotheca [recensere]
-
Insecta nectar conligentia pollen ad alios flores non sponte transferunt, pollinationem efficientia
-
Flori Cratevae religiosae sunt multa stamina conspicua
-
Flores Tritici apud anthesin stamina monstrant.
-
Stamina Hemerocallis polline confertim tecta
-
Floribus Albiziae julibrissin sunt multa stamina filamentiformia
-
Symmetria inter stamina Passiflorae caeruleae
-
Stamina Hylocerei undati in circulo stant.
-
Hae Solani antherae pollen poro in apice sito liberant.
-
Caerulea et rubra Nymphaeae caeruleae stamina tempore matutino apricantur.