Apocrisiarius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Apocrisiarius (ex Graeco Αποκρισιάριος) fuit diplomaticus superioris gradus vir tempore Antiquitatis Recentioris et Medio Aevo superiore. Verbum Latinitate pura fuit responsalis 'qui respondit'. Terminus hodiernum qui pro eo artissime valet fortasse est nuntius papalis ; ipse autem titulus ab Ecclesia Anglicana iam adhibetur, etsi aliquando Latine et aliquando verbo Anglico apocrisiary.

In locis Orientalibus[recensere | fontem recensere]

Apocrisiarius primum fuit clericus, etiam dictus legatus (terminus minus accuratus), qui fuit pro procuratore cuiuslibet Patriarchae. Inclutissimi apocrisiarii missi sunt a circa 452 ad 743, a Papa, tunc Ecclesiae Catholicae capite et occidentalis Romae patriarcha, ad Byzantium, "Novam Romam," caput Imperii Romani Orientalis. Nonnulli clerici notabiles hoc gradu functi sunt; aliqui deinde papa facti sunt, inter eos Gregorius I, Sabinianus, Bonifacius III, et Martinus I. Titulus etiam adhibitus est pro procuratore cuiuslibet archiepiscopi metropolitani apud curiam patriarchae suae provinciae, in Constantinopoli, Alexandria, Antiochia, vel Hierosolyma. Titulus etiam adhibitus est pro profanis viris publicis qui epistulas Imperatoris Byzantini tulerunt.[1]

In locis Occidentalibus post casum Romae[recensere | fontem recensere]

Apud curiam Exarchatus Ravennae, apocrisiarii fuerunt perennes Papae Imperatorisque procuratores; vicissim, tantum per pontificatum Papae Gregorii Primi, Archiepiscopus Ravennae habuit proprium "responsalem" apud curiam papalem. Ab regno Caroli Magni, curia regis imperatorisve Francorum clericos habuit dictos apocrisiarios ; ei attamen solum fuerunt archicappellani cum titulo antiquorum procuratorum papalium ornati, quia ei officiis diplomaticis non functi sunt.

Communio Anglicana hodierna[recensere | fontem recensere]

In Communione Anglicana hodierna, legati Archiepiscopi Cantuariensis ad ecclesias varias appellantur apocrisiarioi.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Parry 1999:35.
  2. Partners—Apocrisiaroi.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]