Antonius Alexander Illinski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mahometus Iscandar Pasha

Antonius Alexander Illinski (Polonice: Antoni Aleksander Iliński vel postea Mahometus Iscandar Pasha, natus anno 1814 Solnae, mortuus die 2 Iunii 1861 Constantinopolis) dux militum Ottomanicus oriundus ex Polonia erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Illinski iam iuvenis XVI annorum anno 1830 particeps insurrectionis Polonicae contra Imperium Russicum erat. Postea Lutetiae, Matriti et aliis locis frustra legiones Polonicas condere conabatur. Anno 1844 Constantinopolis in carcerem iactus est, quod Russici postulaverunt, ut eis traderetur ut coniurator. Itaque ad Religionem Islamicam se convertebat atque statim dux militum Imperii Ottomanici factus est. Anno 1849 Hungaricam seditionem contra Russicos adiuvit. Inter Bellum Crimaeanum ad Danubium certavit et die 17 Februarii 1855 in Proelio Eupatoriae se fortis praebuit, cum Russicos a portu commeatus Eupatoriam suis militibus feliciter arcebat. Hoc facto generalis i.e. Pasha promotus est. Postea inter Obsidionem Carsiae pugnavit et anno 1857 gubernator Bagdati nominatus est. Postquam insurrectionem Araborum suppressit, in caput Imperii rediit, ubi die 2 Iunii 1861 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]