Proelium Eupatoriae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Proelium Eupatoriae
Pars Belli Crimaeani
Proelium Eupatoriae
Impetus equitatus Francici
Annus: 17 Februarii 1855
Locus: Eupatoria, peninsula Crimaea
Fortuna: Victoria Foederatarum
Casus belli: Russici commeatum foederatorum claudere conabantur
Territoriae mutatae: Alandia
Exercitus
Imperium Unitum Regnum Unitum

Imperium Francicum Francia
Imperium Ottomanicum Imperium Ottomanicum

Imperium Russicum Imperium Russicum
Duces

Imperium Francicum Armandus-Octavius-Maria d’Allonville
Imperium Ottomanicum Omarus Pasha
Imperium Ottomanicum Mahometus Iscandar Pasha

Imperium Russicum Stephanus Chrulow

Copiae
35 000 19 000
Mortui sauciique
415 1 751

Proelium Eupatriae pugna Belli Crimaeani die 17 Februarii 1855 facta erat.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Cum milites Ottomanici a Balcania in peninsulam Crimaeam transferrentur, ut foederatos apud Sebastopolin adiuvarent, Nicolaus I imperator Russicus veritus est, ne copiae novae exercitum Russicum circumvenirent. Itaque Stephano Chrulow generali impetum in Eupatoriam, portum foederatorum, mandavit. Ita auxilia Ottomanica arcere sperabat. Sed alligati impetum exspectaverunt et die 17 Februarii milites Russicos vicerunt.

Eventus[recensere | fontem recensere]

Propter cladem acceptam Alexander Menšikov dux militum Russicorum ab imperatore dimissus est. Michael Gorčakov novus dux summus ei successit. Die 2 Martii Nicolaus, qui cladem acceptam male ferebat, mortuus est et Alexander II eius successor factus est. Post pugnam Eupatoriae foederati obsidionem Sebastopolis continuabant et eorum classis Pontum Euxinum regebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Proelia Belli Crimaeani
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!