Baptisterium
E Vicipaedia
Baptisterium octogonale archibasilicae Lateranensis (Roma, saeculum quartum)
Baptisterium (Graece: βαπτιστήριον) sermo hodierno aedem Christianam ad baptizandum destinatam denotat.
Index |
Historia [recensere]
Apud antiquos baptisterium significabat piscinam frigidarii thermarum Romanarum.[1] A Christianis notio primo ad fontem baptismalem, deinde ad aedificum ipsum, ubi baptizatum est, translata est.[2]
Baptisteria nota [recensere]
Baptisteria antiquissima ex saeculo quarto oriunda sunt.
- Inter baptisteria antiquissima est Lateranense Romae (vide fasciculum).
- Saeculo quinto baptisteria notissima Ravennae exstructa sunt: Baptisterium ecclesiae cathedralis (Baptisterium Orthodoxorum) et Baptisterium Arianorum, quae sunt magnificis parietum picturis ornata.
- Etiam Baptisteria octogonalia in Portbail (praefecturae Manicae) et Fori Iulii in Francia eodem tempore facta esse arbitrantur.
- Baptisterium Sancti Ioannis Pictavii inter aedifica Christiana Franciae antiquissima numeratur.
- Etiam baptisterium Vici Subinate in pago Ticino Helvetiae e quinto saeculo oriundum est.
- Baptisterium Sancti Ioannis Florentiae exempla antiqua sequens Medio Aevo aedificatum est.
- Baptisterium Pisanum est maximum historiae Christianae baptisterium et pars UNESCO Mundi Hereditatis.
Pinacotheca [recensere]
-
Baptisterium Fori Iulii
-
Baptisterium Parmae in Piazza Battistero
-
Ecclesia cathedralis et baptisterium Patavii
-
Ecclesia Sancti Georgii cum baptisterio Pirano
Notae [recensere]
- ↑ Vide Plinius ep. 2,17,11; 5,6,25 et Sidonius ep. 2,2.
- ↑ Vide: Gregorius ep. 2,12 (baptisterium construere).
Bibliographia [recensere]
- August Mau: Baptisterium. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. II,2, Stuttgardiae 1896, Col. 2851.
- Sebstian Ristow: Frühchristliche Baptisterien (Jahrbuch für Antike und Christentum: Ergänzungsband 27), Monasterii Germaniae 1998.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Baptisteria spectant. |