Alexander Vasilevskij

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander Vasilevskij
Александр Василевский
Alexander Vasilevskij
Natus 30 Septembris 1895
in vico Novaja Gol'čicha gubernii Costromensis Imperii Russici, qui nunc est pars urbis Vičuga regionis Ivanovensis Foederationis Russicae
Obiit 5 Decembris 1977
Moscuae

Alexander Michaelis filius Vasilevskij (Russice Александр Михайлович Василевский, tr. Aleksandr Michajlovič Vasilevskij; 30 Septembris 18955 Decembris 1977) erat ductor exercitus Sovieticus, particeps Belli Orbis Terrarum Primi, Belli Civilis Russici et Belli Orbis Terrarum Secundi, Marescalcus Unionis Sovieticae ab anno 1943, Heros Unionis Sovieticae (eo titulo bis – annis 1944 et 1945 – dignatus).

Tempore Belli Magni Patrii, ab Iunio anni 1942 ad Februarium anni 1945, praefectus praetorii generalis URSS erat, dein ductor frontis factus est et oppugnatione Regiomontii praefuit. Mensibus Iunio – Septembre anni 1945 fuit ductor supremus copiarum Sovieticarum, in Oriente Extremo contra Iaponiam bellantium. Annis 19461948 praefectus praetorii generalis atque vicarius ministri armatorum vium URSS, annis 19491953 minister armarorum vium et minister militaris URSS erat.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Vasilevskij spectant.