Latinitas nondum censa

Vladimirus Komarov (botanista)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Vladimirus Komarov (botanista)
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Komarov (botanista): imago
Vladimirus Komarov (botanista): subscriptio
Nativitas: 1 Octobris 1869; Petropolis
Obitus: 5 Decembris 1945; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Officium

Officium: member of the Supreme Soviet of the Soviet Union
Munus: botanista, geographer, pteridologist, phycologist, Politicus, explorator
Patronus: Academia Scientiarum URSS

Memoria

Laurae: Stalin Prize, Order of Lenin, Hero of Socialist Labour, medal Nikolai Mikhailovich Przewalski
Sepultura: Novodevichy Cemetery

Vladimirus Leontii filius Komarov (Russice Владимир Леонтьевич Комаров, tr. Vladimir Leont'evič Komarov; Petropoli natus die 1 [13] Octobris 1869, Moscuae mortuus die 5 Decembris 1945) fuit botanista et geographus Russicus et Sovieticus, alumnus et (ab anno 1918) professor Universitatis Petropolitanae, socius correspondens (ab anno 1914) Academiae Scientiarum Petropolitanae, socius ordinarius (ab anno 1920) Academiae Scientiarum Russicae, vicarius praesidis (ab anno 1930) et dein (ab anno 1936) praeses Academiae Scientiarum URSS. Expeditionum scientificarum in Asiam Mediam (annis 18921893), Orientem Extremum, Manchuriam, Coream (annis 18951897), Saianos occidentales (anno 1902), Camtschatcam (annis 19081909) et in provinciam Austro-Ussuriensem (anno 1913) particeps, herbaria magna collexit. Opera sua principalia de taxonomia et geographia plantarum atque se studio florae scripsit. Pro operibus suis bis (annis 1941) et 1942) Praemio Staliniano atque ter (annis 1939, 1944, 1945) insigne ordinis Leniniani ornatus, anno 1944 etiam titulo Herois Laboris Socialistici dignatus est. Komarovia, genus Apiacearum, nonnullaque alia taxa, Institutum Botanicum Komarovianum, oppidum Komarovo Petropoli nonnullaque alia obiecta in eius honorem vocantur.



Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Komarov spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • IPNI