Latinitas nondum censa

Academia Scientiarum URSS

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium ubi praesidium Academiae Scientiarum URSS Moscuae annis ab 1934 ad 1990 locabatur

Academia Scientiarum URSS[1] (Russice Академия наук СССР, tr. Akademija nauk SSSR) annis ab 1925 usque ad 1991 fuit suprema Unionis Rerumpublicarum Sovieticarum Socialisticarum (URSS) institutio scientifica.

Die 27 Iulii anni 1925, statuto Commissionis Centralis Executivae et Consilii Commissariorum Popularium URSS, Academia Scientiarum Russica institutio summa doctorum omnius Unionis recognita est et nomen novum Academiae Scientiarum Unionis Rerumpublicarum Sovieticarum Socialisticarum ("Академии Наук Союза Советских Социалистических Республик") assumpsit.[2] Fere decem annos post, secundum statutum Consilii Commissariorum Popularium URSS die 25 Aprilis 1934 sumptum,[3] Academia Scientiarum URSS Moscuam e Leninopoli translata est (quum certa instituta scientifica Leninopoli manserunt).

Praesides Academiae Scientiarum URSS, a sociis eius electi, fuere:

Die 21 Novembris 1991 subscriptum est decretum (ukaz) praesidis Reipublicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Russicae Boris Ieltsin,[4] Academiam Scientiarum Russicam ut institutionem scientificam supremam Russiae recreans, omnibus sociis Academiae Scientiarum URSS (consensu eorum) atque possessionibus Academiae Scientiarum URSS in terris RSFS Russicae in Academiam restitutam translatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Scientiarum URSS spectant.