Latinitas nondum censa

Academia Scientiarum Russica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedes praesidii Academiae Scientiarum Russicae Moscuae in urbe

Academia Scientiarum Russica[1][2] seu Academia Scientiarum Rossica[2][3] (Russice Российская академия наук, tr. Rossijskaja akademija nauk; breve РАН, tr. RAN) est supremum institutum scientificum Russiae.

Divisiones[recensere | fontem recensere]

Academia Scientiarum Russica divisiones habet tredecim (scientiarum mathematicarum; scientiarum physicarum; nanotechnologiarum et technologiarum informationis; energeticae, constructionis machinarum, mechanicae et processuum administrationis; chemiae et scientiarum de materiebus; scientiarum biologicarum; scientiarum physiologicarum; scientiarum de Tellure; scientiarum socialium; scientiarum globalium et relationum internationalium; scientiarum historico-philologicarum; scientiarum medicarum; scientiarum agriculturalium), secundum areas et directiones suas scientificas formatas, atque divisiones tres regionales (Sibericam, Uralicam, et Extremorientalem).[4]

Historia[recensere | fontem recensere]

Academia Scientiarum Russica originem ducit ex Academia Scientiarum Petropolitana, decreto imperatoris Petri I Magni die 8 Februarii anno 1724 condita, quae anno sequenti opera sua scientifica incepit, cum Laurentio Blumentrost primo praeside Academiae mense Decembri anni 1725 assignato.

Paulo post res novas Februarias in Russia, Academia illa Petropolitana mense Maio anni 1917 renominata est Academia Scientiarum Russica (Rossica), cum Alexandro Karpinskij primo praeside eius electo (antequam praesides Academiae a monarchis Imperii Russici assignabantur). Anno 1918 instituta scientifica investigatoria in structura Academiae primo creata sunt.

Mense Iulio anni 1925 Academia Scientiarum Russica facta est Academia Scientiarum URSS. Anno 1934 praesidium nonnullaque instituta scientifica e Leninopoli Moscuam translata sunt. Sedes additiciae Academiae Scientiarum URSS in rebus publicis et regionibus magnis URSS creabantur, quae factae sunt bases pro academiis scientiarum rerum publicarum sovieticarum socialisticarum (ad finem exsistentiae URSS omnes res publicae illius, RSFSR excepta, academias scientiarum suas proprias obtinuerat), divisionibus regionalibus (e.g. divisione Siberica, vel Sibirica, anno 1957 condita) atque aliis sedibus scientificis.

Mense Novembre anni 1991, tempore dissolutionis Unionis Sovieticae, Academia Scientiarum URSS decreto praesidis RSFSR Boris Ieltsin[5] transformata est in Academiam Scientiarum Russicam restitutam. Postea Georgius Osipov praeses Academiae fuit usque ad annum 2013, quo anno Vladimirus Fortov eo successit officio. Anno illo Academia Scientiarum Russica reformationibus nonnullis affecta est, Academia Scientiarum Medicarum Russica et Academia Scientiarum Agriculturalium Russica ad eam adiunctis. Anno 2017 praeses novus Academiae Scientiarum Russicae, Alexander Sergeev, electus est.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Scientiarum Russicam spectant.